PG 46, col. 812

effigiem suis expressam referens figuris; ac nemo
bene dispositum et artificiosum sculptura: decorem
oratione ita descriptum exhibere possit, ut is qui
in cera effictam atque efformatam pulchritudinem
ostendit : eodem modo si alius quidem nuda ora-
» tione celebret virtutem magistri, alius vero suam
ipsius vitam illius imitatione exornet, efficacior,
quam oratio sublimis, fuerit ea laus, qua: per vi»
tam repraesentetur. Sic igitur. fratres, etiam nos
sobrietate sobrium imitantes faelis nostris, virtu-
tem pro dignitate laudemus, et itidem in cautes-is
omnibus miraculum sapientis participatione sa.
νίοιιιίεε reprzesentetur : laus paupertatis. per hoc,
ut etiam nos superfluarum facultatum materialium
expertes simus ; contemptus mundi hujus non
modo dicatur quod sit laudabilis atque gloriosa-
quaedam res : sed earum rerum, quae per mundum
probantur et expetuntur, contemptionis ac de-
spicientiae testis sit vita. Ne dicas solum, quod
ille Deo dedicatus, et addictus, esset, sed, tu
quoque, te ipsum Deo dedica atque addic, nec
quod solum ei bonum atque possessio esset, ea,
qua: speratur, requieszsed etiam ipse congrega
tibi has divitias, quemadmodum ille. Licet enim :
transtulit ille de terra vita: institutum in coe-
lum, transfer item tu. In sacrosanctis et a furum
injuria tutis coeli aerariis suas divitias deposuit:
imitare per haec etiam tu magistrum. Perfectus
enim erit discipulus, si sit sicut magister ejus.
Etenim in reliquis quoque vitae studiis atque exer-
citiis qui medici discipulus fuit, aut geometrae, aut
rhetoris, indignus cui fides habeatur magistri artis
laudator erit, si oratione quidem scientiam prae-
ceptoris admiretur; in seipso vero nihil admira-
tione dignum ostendat. Dicet enim aliquis ad eum :
Qui dicis medicum tuum fuisse magistrum, cum
ipse medicinae ignarus sis? Aut quomodo te disci-
pulum geometra: dicis, cum geometriae imperitus
sis? Verum si quis in seipso specimen artis, quam
didicerit, edat, sua scientia artis praeceptorem or-
nat atque honestat. Ita etiam nos, qui Basilio
magistro nos iactamus et gloriamur, vita discipli—
nam ostendamus : ad illud enitentes et evadentes,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.