PG 46, col. 970

Sic igitur tandem mater dolori restitit, nec in-
dignum aut effeminatqu quidpiam admisit. ut vel
vociferaretur, vel pallium scinderet, vel ejularet,
vel luctuosis clamoribus lamentationes intenderet.
Sed ratione sensim impetus naturae depulit, tum
propriis, tum filia: consiliis aegritudini medicinam
afferentibus. Tunc enim maxime virginis animus
excelsus et sublimis exstitit. Etenim quamvis in ea
vim suam natura exerceret (erat enim frater et
fratrum charissimus qui tam acerbo genere mortis
exstinctus fuerat), tamen natura sublimior facta,
rationibus suis matrem sublevabat, exemploque
suo ad patientiam et virtutem erudiens perficiebat
ut dolore superior exsisteret : quanquam ct ejus
vita virtute semper excellens nullum sinebat esse
tempus, quo mater propter mmstitiam potius an-
geretur, quam praesenti bono gauderet.
Cum igitur jam et nutriendorum liberorum cura
et educationis atque collocationis eorum esset sol-
licitudine liberata, et molestiae domestica: majore
ex parte inter ipsos filios divisae forent : auctor,
ut dictum est. matri virgo fuit, ut ad sapientia:
studium et puram vivendi rationem sese conferret :
eamque a reliquis omnibus rebus et pristina con-
C suetudine, ad propriam humilis abjectaaque vitae
moderationem adduxit, ut in ea virginum multi- ,
tudine eadem eum illis conditione viveret, unaque
mensa, simili lectulo, pari denique et aequa rerum
omnium quat ad vitam pertinent, ratione uteretur,
omni ex ipsarum vita dignitatis difl‘erentia sublata.
Quamobrem talis erat vita: ordo tantaque in sa-
pientiae studio praestantia et tam gravis vivendi
disciplina, ut nulla describi possit orationis fa-
cultate : quales enim sunt animi, qui corporis vin-
culis soluti molestiisque liberati ex hoc vitae car-
cere avolaverunt : talis erat earum vita, quippe
quae ab omni rerum humanarum vanitate aliena
ad angelorum vita: similitudinem proxime acce-
debat. Non ira, non invidia, non odium, non su-
spicio inter eas cernebatur; omnis honoris, gloriae
ct aliarum id genus inanium rerum cupiditas,
omnis fastus et superbia, et reliqua similia vitia
inde rejecta erant. Delicias suas in temperantia
collocabant; gloriam suam in eo putabant sitam
quod notat essent nemini; divitias, quod nihil pos-
siderent, quodque terrenas omnes copias, tanquam
pulverem, a corporibus suis excussissem. Nullum
autem non inane studium esse ducebant, quod iu
hac vita curanda colendaqnc poneretur. Sola illic
rerum divinarum vigebat cura, perpetuumque
precandi studium, et assidua psalmorum decan-
tatio, quae nul-lo unquam tempore nec die nec
31

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.