PG 47, col. 320

fiber securibus '.
eam»
ipsius maligni caput confringes; neque te conturbet .
quod cito etab ipso principio compeditos fueris. Vidit
enim , et celeriter vidit malignus ille animi tui virtu-
tem , et ex multis signis , ut strenuus sibi adversarius
vires augeret futurum prmsensit : eum enim qui tali
tantoque studio contra se vel ab initio uteretur . si
perseveraret , facile se debellaturum esse existimavit.
Ideoque festinavit, excubavit, totusque contra te,
imo potius contra caput suum insurrexit , si tamen
volueris strenue obsistere. Quis enim celerem illam
tttam , sinceram atque ferventem ad bona mutationem
non miratus est ? Epularum enim oblectatio contem-
ptui erat, luxus vestium vilipendebatur , calcabatnr
fastus omnis , tota illa externa; philosophia cura con-
fertim in divina eloquia translata fuerat : lectioni dies
solidi , orationi noctes integrat deputabantur: pater-
nae dignitatis nulla mentio , divitiarum nulla recorda.
tio : fratrum autem genua complecti, eorumque pec
dibus accurrere , omni nobilitate sublimiusjudicabas.
llzec malevolum illum cruciabant , hmc ad acriorem
pugnata conserendam incitarunt‘ : attamen non
letale vulnus inflixit. Nam si post diuturnum tempus ,
post jejunia multa , humi cubationes aliasque exerci-
tationes te dejecisset, neque tunc desperandum esset,
licet maximum damnum putaretur post multos sudo-
res , labores et victorias ita prosterni : verum quia in
ipso procinctu certaminis te supplantavit , id soluat
effecit , ut fortiorem te redderet ad pugnam cum ipso
ineundum. Modo enim te e portu solventem , non
ex negotiatione revertentem , nec onustam mercibus
navem reducentem , ferus ille pirata adortus est. Ac
quemadmodum si quis generosum leonem aggressus
pellem ejus solum raserit , illum quidem nihil laedit ,
sed contra seipsum excitat eum , ac firmiorem et
captu difficiliorem reddit : sic et communis omnium
inimicus cum altam infligere plagam conatus esset
a scopo quidem aberravit, sed ad vigilias et jejuni:
promptiorem reddidit.
2. Lubrica est humana natura, cito cadit , cito ro-
curgit. - Lubrica est humatta natura, cito decipi-
tur , sed cito a fraude se expedit; et sicut confe-
stim cadit, ita confestim erigitur. Siquidem beatus
ille vir, Davidem dico, qui electus fuit itt regem
et prophetam, cum multa pragclare fecisset, ho-
minem se esse monstravit, et aliemc uxoris amore
captus est : nec ibi solum constitit, sed propter
concupiscentiam adulterium, propter adulterium ho-
micidium patravit: sed quia duo tanta vulnera acce-
perat, non idco tertium addidit; sed statim ad medi-
¹ sic omnes uss. et savii. Morel. vero, duxerunt.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.