PG 47, col. 515

nisterio et sumptu epum et circnmcursitatione. Nam
opus habent ut illis assignentur domicilia, praeparen-
tur medicamenta, et lectus et vestes emantur, et
curentur cibi boni aliaque multa, etiamsi solum
decem essent, qum ita aegrotant; nunc autem civitas
nostra his tota impleta est, inveniesque mille.et duo
millia. Ista: sunt, qua: auxilio indigent, ista: desolata:
sunt, istae humi iacent: haec est cleemosyna, haec est
humanitas, hoc in gloriam transit Dei, et in utilitatem
eorum qui vident, et qui accipiunt, et qui faciunt.
Etenim iustius adjuvantur infirmiores quam for-
tim-es; et vetulae quam iuniores; et hze quibus neque
necessaria sunt, quam illae qua: mediocria possident;
ct illa; qua: apud multos abominabiles , quam quas
multi adamant; et illa: qua: contumeliis onerantur,
quam em quze illatas avertere, et bonam sibi famam
ronieiliare possunt. Ostende igitur quod propter Deum
hoc facias, et illis opitulare. Quod si has neque per
somnum videre vis, sed formosas et adolescentes
obambulando venaris, et illiberalis huius venationis
causam quidem aliam habes non ferendam , praeteris
autem aliam quae in speciem honesta et accepta est ,
nempe tutelam, licet homines decipias. sed non item
tribunal Dei, quod muneribus corrumpi nequit: nam
ob aliam quidem causam haec facis, et aliam praeteris.
Dicitis quidem , quod propter Deum faciatis omnia ,
facitis autem opera qua: sunt inimicorum Dei : siqui-
‘dem efficere ut Dei nomen blasphemetur et accuse-
tur, id demum est inimicorum Dei. Ego vero et aliud
suppono quippiam : ponamus enim hoc vere dici ,
eumque omni concupiscentia purum esse, neque ex
ulla alia re quam ex sola pietate hanc curam susci-
pere; attamen neque sic ipsum a poenis fore liberum
inveniemus. Nam si deessent occasiones alim, in qui-
bus etiam pietatem exhibere, idque facere nullis
animabus in eo impingcntibus posset, ne sic tamen
hoc agere oporteret, ubi maius lucro damnum. Num
enim par est ut ob corporalia negotia unius aut duarum
virginum infinita multitudo animarum iacturam faciat?
Verumtamen neque sic gravis est accusatio : cum
autem innumeras invenias vias et alienas ab accusa-
tione, et liberas a scandalis, et quae maiorem habent
quastum, cuius rei gratia tibi ipsi ne‘ctis negotia
frustra et incassum , et lucrum sullodis, et periculose
exstruis atque ignominiose,.cum liceat sine damno et
cum magna gloria? An nescis Christiani vitam usque-
quaque lucere debere, et eum qui suam gloriam ftedet,
ubique postea inutilem fore, et nihil magnum lucrari
posse, etiam si pra‘clara facinora ediderit? nam Si
sal infatuatum fuerit, inquit, in quo satietur ultra
(Matth. 5. 15)? Sal enim nos esse vult et lumen et
fermentum Deus, ut et alii a nobis utilitatem acci- ,
piant. Quod si homines irrcprehensibiliter viventes
Vixconvertere valent negligentes, quomodo, si illis
mm dederimus, non undequaque perditionis illorum
rei erimus? Nam sicut qui perversam agit Vitam,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.