PG 49, col. 251

rectionem esse persuadeat; quosdam vero punit , ut
negligentiores per aliorum supplicium timore percul-
sos diligentiores efficiat. Rursus noxmullos ex bonis
honore afticit , ut caeteros ad amorem virtutis hono-
ribus illis alliciat; non omnes autem honoribus afficit,
ut alterum tempus esse cognoscas , quod omnibus
mercedem persolvet. Si enim omnes in hac vita, quae
meruerunt, acciperent, sermoni de resurrectione fidem
habere recusarent; quod si nemo quae meruerat, rece-
pisset,plures certe negligentiores evasissent. Propterea
quosdam punit, quosdam minime punit, etcum eis qui
puniuntur, tum eis qui non puniuntur prodest; nam
istorum quidem reprimit improbitatem , illorum vero
supplicio modestiores caeteros reddit. Atque hoc ex il—
lis, quae dixit Christus ipse, manifestum est. Cum enim
renuntiatum illi esset collapsam turrim homines quos-
dam obruisse, ait ad illos: Quid existimatis quia et ipsi
peccatores fuerint solum ? Non, dico vobis : sed si paeni-
tentiam non egeritis, et vos eadem patiemini (Luc. l5. 4).
Cur non omnes hic puniantur.—Vides ut illi quoque
propter peccata perierint , et caeteri propter justitiam
non evaserint, sed ut illorum supplicio fierent melio-
res? ltaq ue injuria sunt affecti, inquit, illi , qui poe-
nas dederunt: poterant enim et ipsi non puniti, alio-
rum supplicio fieri meliores. Atqui si meliores illos
per paenitentiam evasuros scivisset , nequaquam illos
punivissct. Si enim cum pnevideat multis suam lon-
ganimitatem nihil profuturam, tamen eos multa cum
patientia tolerat, suas partes agens, etillisconcedens,
ut a stultitia sua resipiscam : quomodo eos, qui cm-
terorum supplicio meliores evasuri erant, eo fructu
privaret, qui ex pmnitentia percipitur? Itaque nulla
isti la‘si sunt injuria , quod et illorum malitia sit sup-
plicio repressa , et quod‘leviores propterea futura:
sint ptente, quas in altero saeculo luituri sunt, quod in
isto mala sustinuerint. Rursus illi qui puniti non sunt,
nulla sunt injuria laesi. Licuit enim ipsis , si quidem
voluissent, longanimitate Dei ad optimam uti mutatio-
nem , patientiam ejus laudando summam ejus tole-
rantiam revereri,et ad virtutem aliquando converti ,
atque ex aliorum supplicio salutem suam lucrifacere.
Quod si in nequitia perseverant, non Deus est in
causa,qni propterea patienter fert, ut eos sibi recon-
ciliet; verum illi venia sunt indigni; qui Dei longani-
mitate, ut oportuit, non sint usi. Neque vero rationem
tantum iSLam afferre possumus , ob quam in hac vita
mali omnes minime plectuntur , sed et aliam nihilo
ista minorem. Quam tandem? Quod nimirum, si con-
festim post peccata poenas sumeret Deus , sublatum
esset e medio genus humanum , neque continua suc-
cessione ad haec tempora pervenisset. Atque ut hoc
verum esse cognoscas, audi prophetam dicentem : Si
iniquitates observaveris , Domine, quis sustinebit (Psal.
129. 3)? Quod si lubeat hoc dietum examinare, omis-
sa in singulorum vitam exacta inquisitione (neque
enim fieri potest, ut quae quisque gesserit in vita scia-
mus), qute sine contradictione cuncti peccamus, ea in

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.