PG 50, col. 376

XV. Qui mentitur, aut odio quemquam habere
fuerit deprehensus , aut iuobediens , aut plus joco
quam honestum est deditus , aut otiosus , aut dure
respondens, aut habens consuetudinem fratribus de-
trahendi vel his qui foris sunt, et omnino quidquid
contra Regulam Scripturarum est et monasterii di-
sciplinam , et audierit pater monasterii , vindicabit
juxta mensuram opusque peccati.
XVI. Si omnes fratres viderint pra-positum ni-
mium negligentem, aut dure increpantem fratres, et
tri, et ab eo increpetur. .pse autem praepositus nihil
faciat, nisi quod pater jusserit : maxime in re nova.
Quae ex more descendit, servabit Regulam mona-
sterii.
XVII. Prwpositus vero non inebrietur, nec sedeat
in humilioribus locis. Ne rumpat vincula quae Deus
in caelo condidit ut observentur in terris. Ne lugeat
in die festo Domini Salvatoris; dominetur carui sua:
juxta mensuram Sanctorum. Non inveniatur in excel-
sis cubilibus, imitans morem gentilium. Non sit du-
plicis Ildei. Non sequatur cordis sui cogitationes, sed
legem Dei. Non resistat sublimioribus tumenti ani-
mo potestatibus. Ne fremat, nec hirriat iratus super
humiliores; nec transferat terminos Regulae. Non sit
nec negligat peccatum animas suae; nec vincatur
carnis luxuria. Non ambulet negligenter. Non loqua-
tur verbum otiosum. Non ponat scandalum ante pe-
des caeci. Non doceat voluntatem animam suam. Non
resolvatur risu stultorum ac joco. Non capiatur cor
ejus ab his qui inepta loquuntur et dulcia. Non vin-
catur muneribus; non parvulorum sermone ducatur.
Non deficiat in tribulatione. Non mortem timeat, sed
Deum; non praevaricator sit promer imminentem
timorem. Non relinquat verum lumen propter modi-
cos cibos. Non nutet ac fluctuet in operibus suis.
Non mutet sententiam . sed firmus sit solidique de-
creti; justus, cuncta considerans; judicans in veri-
tate absque appetitu gloria: ; manifestus Deo et homi-
nibus, et a fraude procul. Ne ignoret conversationem
suorum, nec ad eorum scientiam caecus existat. Nulli
noceat per superbiam; nec sequatur concupiscentias
oculorum. Veritatem numquam praetereat :oderit
injustitiam. Secundum personam numquam jttdicet
pro muneribus, nec condemnet animam innocentem
per superbiam. Non rideat inter pueros : non dese-
rat veritatem timore superatus. Non despiciat eos,
qui indigent misericordia. Non deserat justitiam
propter lassitudinem; ne perdat animam suam pro-
pter verecundiam : ne respiciat dapes lautioris
mensae : nec pulchra vestimenta desideret; nec se
negligat, sed semper dijudicet cogitationes suas. Non
inebrietur vmo; sed humilitati junctam habeat νοτία

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.