PG 54, col. 659

inscripto, et publicum civitatis servatorem appellare,
qui et regni decus, et civitatum fundamenta, et om-
nium vitam opitulante Dei gratia servarit? Quod esse
poterat aliud beneficium hoc majus? Neque enim in
gloriam aut potentiam , sed in ipsam ipsius vitam ιη.
nelicium hoc contulit, etab ipsis mortis portis revo-
cavit : itaque si humanum quidem subsidium spectes,
illius beneficio deinde vixit rex , ac principatum ser-
vavit. Et pOstea , quam illi reposuit gratiam? Nam si
quis perpendat prmclare gestorum magnitudinem ,
etiamsi rex a suo capite detractam coronam Davidis
capiti imposuisset, numquam parem retulisset gra-
tiam, sed ampliorem debuisset. Hic enim et vitam et
regnum illi donavit, ille vero huic regnum tantum
erat cessurus. Verumtamen consideremus relatam
pro benefactis gratiam. Qua: tandem erat illa?
De caetero et ab illo die suSpectum habuit David , et
ab illo metuit sibi. Cur et quam ob causam? Nam
et suspicionis causa commemoranda est. Neque
cnim quidquid aliquis dixerit, idem esse justum affir-
tnahit. Nam erga eum qui animam impendit, et vitam
dedit, qua: poterat esse justa suspicionis causa? Sed
tamen ipsam inimicitia: causam inspiciamus , ut ali-
quid discatis, quod nec ipsa victoria sit inferius :
quodque David sit honore dignus ob ea ipsa, propter
quae deinceps venit in suspicionem , insidiis appetitus
est. Qua: igitur erat suspicionis causa? Postquam
barbari illius caput abstulit, et spolia gestans rediit :
Exierunt, inquit, mulieres cuneata ac dicentes : Pero
cussit Sail in millibus suis, et Dauid in decem millibus
suis. Et iratus est Sail, et suspectum habuit David ab eo
die ac deinceps (l. Reg. 18. 6-9). Cujus obsecro , rei
gratia? Etiamsi haec praeter meritum fuissent dicta ,
ne sic quidem oportebat hostilem in Davidem gerere
animum : sed postquam ex rebus gestis illius erga se
benevolentiam habebat compertam , quippe qui nullo
cogente aut compellente, suapte benevolentia tan.
tm subisset discriminis, non oportebat deinceps
quidquam de illo suspicari mali. Nunc autem jure
laudes proferebantur; et si fas est vera proloqui, in
Saulis gratiam illa dicta sunt potius, quam in Davidis;
debebat autem satis habere, quod illi tribuissent
mille. Cur igitur indignatus est, quod Davidi tribue-
rint decem millia? Etenim si rex ad bellum finiendum
vel paululum aliquid momenti contulisset, recte tum
dictum fuisset, Sail in millibus , David in decem milli-
bus. Quod si ipse quidem pavidus ac tremens domi
desedit, in singulos dies mortem exspectans , hic au—
tem totum facinus peregit: annon absurdum erat ,
eum qui nihil ad depellenda pericula contulerat, ob id
indignari, quod non plus laudis tulisset? Nam si indi-
gnandum erat, Davidem potius conveniebat indignari,
quod cum solus totum gessisset, alterum haberet
laudis participem.
ὃ. Sed horum nihil dicozverum illud dixerim : ut

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.