PG 56, col. 458

dicam, calumniis impetimur? Annon audisti Davidis
verba, Eripe me a calumniis hominum (α) (Ρωι. 118.
134 )? Calumniam passi sunt etiam sancti Servato-
ris apostoli, ut ait et beatus Paulus : Et non sicut
blaspltemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere, facia-
mus mala, ut veniant bona (Rom. 3. 8). Non nucleo,
eum sanctis calumnia affectus; etsi indignus sim
sanctorum consortio. .lndices vos omnes habeo, atque
ante vos omnes communem Patrem nostrum, qui non
ex prazjudicata opinione, sed re cognita judicat. No-
vit cogitationes nostras , cognoscit et verba, quod ab
ipso haec edocti fuerimus. Postulamus a vobis num
reprehenderit dicta , eaque correxerit : verum nihil
suspicatus est. Certe si emendasset, non odio , sed
caritate motus id fecisset. Quem enim diligit pater,
arguit ; quem vero non corrigit, aversatur (Prov. 5.
12). Admirandus autem hie pater et recte dicta com-
probat, et errores emendat. Hoc enim patris pro-
prium est, recte dicta ac cum fide praedicata laudibus
celebrare. Sufficit ergo omnium instar ejus suffra-
gium , atque in primis sanctissimi Dei. Caeterum pize
adhaereamus religioni, servemus fidem intemeratam.
Credite veritati, ne eontradicite veritati. Ne fidem
adulteres , divinam naturam ne curiose explores , ne
mortalibus ratiociniis immortalem dignitatem subji-
cias. Periculosa est ratiocinationum via; tuta et firma
intelligentia confessionis fidei. Vera sapientia est
fides. Audi quid dicat divinum oraculum : Nam etst
quis erit perfectus inter filios hominum, si cb illo ab.
fuerit ea qua: a te est sapientia, ad nihilum reputabitur
(Sap. 9. 6). Fuge qumstiones, neque verba fidei prte-
l‘eras. Paulum habe magistrum, Petrum tibi adscribe
prmceptorem : illorum fidem sectare. Audi Petrum
dicentem : Tu es Christus, Filius Dei vivi (Matth. 16.
6 ). Sequere Paulum aperte Filium Dei celebrantem,
ac modo quidem dicentem : Loquutus est nobis Deus
in Filio, per quem fecit et swcula : quicum sit splendor
gloriw , et figura substantias, portansque omnia uerbo
virtutis sua: (Hebr. 1. 9.. 5) : modo iterum praedican-
tem , ubi de Judreis agit: Quorum patres nostri, ea:
quibus est Christus secundum carnem, qui est super
omnia Deus benedictus in sa'cula sa‘culorum. Amen
(Rom. 9. 5).
(a) Ita quoquebilus. De diversis malignis oogitatimibus.
cap . ultimo. Cblcler.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.