PG 57, col. 323

opera, illos praeveniens terret ac dicit : etiamsi pul-
chra sint ea qua: dicuntur, non sufficere tamen audi—
tum ad salutem, sed oportere per opera obsequi : to-
tum autem hac in re przceipue versatur. Atque hic
sermonem concludit , validumque ipsis timorem re—
linquit. Quemadmodum enim , cum de virtute agere-
tur, non solum ex futuris incitabat, regnum memo-
rans. caelos, mercedem ineffabilem , consolationem ,
tnnumeraque bona, sed etiam a praesentibus, dum
firmitatem immobilitatemque petrae ostendit: sic et
cum de malitia agitur , non modo terret ab iis quae
exspectantur, ut ab excisa arbore , igne inexstingui-
bili, ingreSsu regni intercluso, ab hoc dicto, Non novi
ros ; sed etiam ex praesentibus , nempe ex ruina do-
mus. Ideoque cum majori emphasi sermonem insti-
tuit, parabola illum exornans. Non enim satis erat
dixisse, virtute praeditum invictum fore, improbum
captu facilem ; sed petram posuit, domum, flumina,
pluviam et ventum, ac similia. 26. Omnis, inquit, qui
audit sermones hos meos, et non facit eos, assimilabitur
viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam.
Recte autem stultum hunc vocavit. Quid enim stul-
tius fuerit homine super arenam aedificante, et labo-
rem quidem ferente , fructu vero et requie sese pri-
vante, proque hac re supplicium sustinente? Quod
autem ii qui nequitiae se dedunt laborent, nemini
non notum est ε nam raptor, adulteros, sycophanta ,
multum laborant multaque sustinent, ut malitiam
suam ad linem deducant ; sed non modo nullum re-
ferunt fructum, verum etiam damnum grande patiun-
tur. Nam et Paulus idipsum subindicans dicebat:
Qui seminat in carne sua, de carne sua metet corruptio-
nem(Galat. 6. 8). Huic similes sunt qui super are-
nam :edilicant; verbi gratia qui iit fornicatione, qui
in luxuria, qui in ebrietate‘, qui itt iracundia, quiin
aliis omnibus.
4. Comparatio Achab et Elite, apostolorum et Judteo-
rum. Apostolorum fiducia et firmitas. — Talis erat
Achab; sed non talis Elias. Etenim e regione po-
nentes virtutes et vitia , illorum differentiam accura-
tius agnoscemus. llle namque super petram aedificavit,
hic vero super arenam : ideoque rex cum esset pro-
phetam metuebat et formidabat, qui propheta melote
tantum erat indutus. Tales erant Judaei; sed non
apostoli : quamobrem hi pauci cum essent et vincti ,
firmitatem petrae ostendebant; illi vero etsi multi et
armati, infirmitatem arente. Dicebant enim :Quid
faciemus hominibus istis ( Act. 4. 16 )? Vidett’ illos in
angustia versari; non autem eos qui captivi erant et
vincti , sed qui detinebant et vinxerant? quo quid in-
solentius videatur? Tu detines et dubitas? Jure qui-
dem. Quia enim omnia super arenam aedificaverant ;
ideo infirmiores omnibus erant. Idcirco dicebant de-
² ηεξ voces, qui in ebrietate, desunt in Morel.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.