PG 6, col. 20

Paucis exponitur quid in Irae nova editionetenta—
tum stt.
Non longa oratione lectores tenebo, ut eis labe.-
ris mei rationem exponam, qui quidem eruditorum
judicio commissus, non tam a me laudandus ac
prmdicandus est, quam excusationis venia erratis
et maculis, quae in arduo et dilIiciii opere parum
cavi, ex poscenda.
Multa: profecto magnaeque ditllcultates in his ve»
teribus monumentis occurrerunt. Magna librarii vul-
nera lecere, sive notinullis omittendis. srve immo.-
tandis, sive etiam, id quod in toto capite Apologitz
2 S. Justini observavi, in locum non suum trans-
ferendis. Huc accedit stylus nec verborum electione
concinnus, nec constructione accuratus, praesertim
in Dialogo S. Justini, qui dum studio fervet delen-
dcndze veritatis, non modo proiicit ornamenta di,-
cendi, sed etiam sermonis perspicuitati parum
consulit. Tatiani lepores elegantesque pictura: saepe
non minus negotii facessunt, quam incomptus
iuornatusque sermo, adeo ut visus sit interpretibus
et criticis Crescentem Cynicum aculeis deligere,
dum mimos nativis coloribus describit. Operosa
nonnunquam rerum profanarum apud bos scripto-
res esplanatio ς. sed haud scio an operosius fuerit,
non dico quid illi de Christidivinitate sentiant per-
spicere (mirus enim est illorum ardor animi in hoc
detendendo dogmate et aperta in praedicando testi-
monia), sed argumenta nonnulla, quibus in hoc
genere utuntur, explanare et omnibus vestigiis
persequi.
Subsidio luere ad haec expedienda mss. codices,
interpunctionis mutatio, parenthesis, ubi opus fuit,
appositio, attenta denique locorum difficilium con-
sideratio et cum aliis ejusdem aut diversi scripto-
ris collatio. Hiec autem sine pluribus notis, iisque
interdum prolixis, navari non potuerunt; sed ta-
men habita est cura brevitatis. Taedium mihi pro-
fecto et legentibus peperissem, justoque gravior
voluminis sarcina fuisset, si commentarios Langi,
communibus res ecclesiasticas et profanas illustra-
re lihuisset, et quidquid alii aut minus commode
interpretati sunt, aut minus docte opinati, quid-
quid a Bibliis nostris habent discriminis citata a
Justino et Theophilo testimonia, colligere. lu his
omnibus delectu opus esse duxi: Adnotationnni
operam intra contextus et scriptoris sententia: in-
telligentiatn soleo coercere; virorum eruditorum,
qui ante me utiliter: laborarunt, observationes, ubi
mihi minus probantur, paucis refello: ubi viden-
tur adoptandaz, libenter ascisco, sic tamen ut ple-
rumque in brevius cogantur, nec debila quisquam
laude fraudetur.
Novam interpretationem prmcipue desiderabant

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.