PG 6, col. 30

cernit, qualesque sunt et quot intuetur, tales et
tmidem in mundo esse oportere judicavit.) Dicebat
supra Timaeus Locrus, mundum esse perfectum,
quia illius exemplar, quod omnia intelligibilia in
seipso complectitur, nihil extra praetermisit, sed
intelligibilium perfectus est terminus, ut hic mun»
dus Sensilium.
V. Venio ad celeberrimum ex secunda Platonis
epistola testimonium quod et Justinus in Apol. Ι,
et multi alii post eum citarunt, et Christianis fu-
cum fecisse Clericus existimat. Significaverat
Β Dionysius Platoni per Archedemnm sibi non om-
nino satisfacere institutam a Platone de primi na-
tura demonstrationem. Sic respondet Plato: Φρα-
στέον δή σοι δι’ αἱνιγμιῖν· ἵν’ ἄν τι ἡ δέλτος ἢ πόν-
του ἢ γῆς ὲν πτυχαῖς πάθῃ, ὁ ἀναγνοὺς μὴ γνῷ.
Ὧδε γὰρ ἔχει· περὶ τὸν πάντων βασιλέα πάντα
ἐστὶ καὶ ἐκείνου ἕνεκα πάντα’ καὶ ἐκεῖνο αἴτιον
ἁπάντων τῶν καλῶν. Δεύτερον δὲ περὶ τά δεύτερα,
καὶ τρίτον περὶ τά τρίτα. Ἡ οὖν ἀνθρωπίνη ψυχὴ
περὶ αὑτά ὀρέγεται μαθεῖν ποῖα ἄττα ἐστὶ, βλέ-
πουσα είς τὰ αὐτῆς συγγενῆ, ὧν οὐδὲν ἱκανῶς
ἔχει. Τοῦ δὲ βασιλέως πέρι καὶ ὧν εἷπον, οὐδέν
ἐστι τοιοῦτο, t Dicendum tibi per aenigmata; ut
si quid huic tabellae vel mari vel terra contingat,
bet. Circa omnium Regem cuncta sunt; ipsius
gratia omnia; ipse pulchrorum cinnium causa;
secundum circa secunda; tertium circa tertia.
Humana igitur anima haec qualia siut discere cu-
pit, ad ea respiciens , qua: sibi cognata sunt, quo-
rum nullum satis aptmn est. At iu Rege et iis, de
quibus dixi, nihil tale.»
Parvi refert hujus loci sententiam investigare,
quam ipse Plato quibusdam veluti integumentis
consulto obvolvit. Videtur tamen aliud nihil indi-
care, quam quod saepe alias de variis cognoscendi
modis disseruit. In libro Vl De νειμ, duo distinguit
entia, visibile et invisibile, et duplicem utriusque
cognoscendi modum. In visibili genere ponit ima-
gines sive umbras et simulacra, et ipsas res, quae bis
imaginibus adumbrantur, ita ut quemadmodum se
habet opinio ad scientiam, ita imago ad id cujus
est imago. In invisibili genere duos pariter distin-
guit cognoscendi modos : Unum in quo anima sup-
positionibus et imaginibus utitur ad speciei invisi-
bilis investigationem; alterum cum animus sine
imaginibus ipsas species considerat. His paulo ube-
rius explicatis tandem sic concludit: Καί μοι ἐπὶ
τοῖς τέτταρσι τμήμασι τέτταρα ταῦτα παθήματα ὲν
τῇ ψυχῇ γινόμενα λάϐε. Νόησιν μὲν ἐπὶ τῷ ἀνωο
τάτῳσ διάνοιαν δὲ ἐπὶ τῷ δευτέρῳ· τῷ τρίτῳ δὲ
πίστιν ἀπόδος, καὶ τῷ τελευταίῳ εἰκασίαν. ί Ad bas
quatuor proportiones quatuor itidem mentis affe-
ctiones accipe. lutcll? gentiam supremo, cogitationem

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.