PG 65, col. 85

missus fuisset, statim eum receperunt.
22. (57) Dixit abbas Antonius : Reputo quod
corpus habeat motionem naturalem ipsi contempe-
ratam, sed nolente animo, non operatur; tantum
indicat in corpore motum sine passione. Est autem
et alia motio, ex nutritione fomentoque corporis
per cibum ac potum; unde sanguinis calor corpus
excitat ad operationem. Quare Apostolus scripsit :
Nolite inebriari vino, in quo est luxuria’". Rursum-
que Dominus in Evangelia discipulis pracipiens
dixit: Videte, ne forte graventur corda vestra in
crapula et ebrietate". Est et alia motio in iis qui
in hujus vitae agone decertant, quae ex insidiis ac
invidia daemonum supervenit. Itaque scire oportet,
tres esse corporales motus; unum naturalem;
alium ex promiscuo usu ciborum, tertium denique
a daemonibus.
9.5. (38) Dixit iterum, Deum non demittere bella
tentationesque in artatem hanc, quemadmodum
apud antiquos : scire enim homines nunc infirmos
esse, nec posse portare.
24. Revelatum est in solitudine abbati Antonio,
esse aliquem in urbe ipsi similem, professione me-
dicum, qui quidquid superflui possidebat daret in-
digentibus, et quotidie Trisagium cum angelis psal-
leret.
25. Dictum abbatis Antonn : Venit tempus, quo
homines insanieut, et cum viderint aliquem non
insanum, iusurgent adversus illum, dicentes : Tu
insanis; eo quod ipsis similis non sit.
26. Fratres convenerunt abbatem Antonium, ac
protulerunt illi testimonium e Levitico. Egressus
itaque est senex in eremum, clam sequente eum
abbate Ammona, qui consuetudinem ipsius noverat.
Et procul senex profectus. stans ad orationem,
clamavit voce magna : Deus, Moysen mitte, qui me
doceat id oraculum. Tum venit ad eum vox cum
ipso colloquens. Dixit igitur_ abbas Ammonas, se
quidem audiissc vocem cum ipso loquentem, verum
sermonis vim non intellexisse.
‘2']. Tres Patres solebant singulis annis ad 'bea-
tum Antonium proficisci; ac duo quidem sciscita-
bantur ipsum decogitationibus et salute animae;
tertius vero, tacebat omnino, nec quidquam roga-
bat. ltaque post multum tempus, ait illi abbas An-
tonius: Ecce a tanto tempore huc venis, nec d1
quoquam interrogas me. Tum respondens dixit ei:
Mihi id unum sullicit. Pater, quod te video.
28. (39) Aiebant quemdam senum a Deo postu-
lasse uti videret Patres; ac vidisse illos, praate‘
⁸⁸· Ephes. v, 18. ¹¹ Luc. xxi, 54. ¹³ AI. βαρυνθῶσινο
(δτι) gn. pair. ν, ι.
(⁷58) Vit. Patr. x. 4.
59) L. Moschum, c. 128.
40)__ Ἐξ ἀδιαφορίας τροφῶν. Invenerat Pelagiu
in codice suo, ἐκ πληροφορίας τροφῶν. Alias ἱιοιι

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.