PG 66, col. 742

virtutem exsercute, perfici negotium hoc afiirmat.
Deus siquidem , et non aqua , Spiritus adoptionis
appellatur, quandoquidem virtute solius Dei rege-
neremur. Quam ob causam in baptismo etiam Spi-
ritum una cum Patre Filioque nominamus , aquae
vero neutiquam meminimus, ut vel inde manife-
stum sit, illam quidem instar signi cujusdam
ac noue, ad quidpiam significandum assumi ε’
Spiritum vero tanquam efl’ectorem una cum Patre
Filioque invocari, quandoquidem etiam Dominus
istis verbis, Potest in uentrem matris introire et
renasci, hoc de aqua et Spiritu opposuit : ut quem-
admodum in naturali generatione, venter natura.
in qua fetus divina, uti ante dictum est , virtute
ipsum ell'ormante perficitur, ofiicina exsistit: sic
ct hoc loco, aqua quidem matricis , Spiritus vero
etl‘ectoris Domini vices subit.
Vens. 21. -- Scite autem, qui male facit, et qui
facit ueritatem, non vero, qui fecit , dixit. Siqui-
dem contingit, eum qui mala perpetravit, nonnun-
quam resipiscere, et a pravitate abstinere : rursum
vero est videro, eum: qui et honestatis et veritatis
amator habitus sit, mutare aliquando, et ad malum
vergere quocirca qui facit dixit : fieri enim nequit,
ut qui malitiae deditus est, virtuti sit addictus,
et quisquis veritatis amator est, virtutum quoque
semper est cultor.
Vsus. 24. - Omnia haec prima ad incarceratio-
nem Joannis Baptistae. spectantia , apud caeteros
evangelistas, statim post Domini baptismum ten-
tationesque diaboli evenerunt; Matthaeo quidem
dicente (tv, 12), Cum audisset Iesus quod Joannes
traditus esset, secessit a Judwa in Galilaeam. Notum
est etiam Lucam prae caeteris catenam factorum di-
viuorum accurate retulisse, ut videre est, cum.
caeteris omittentibus quae incarcerationem Joannis
antecesserant, tempore autem Christi facta fuerant,
ad illa maxime incubuerit. Quidam forte dicet:
lmo Mattbaeus, postquam dixit Jesum baptiza—
tum fuisse, ac Spiritum sanctum super eum de-
scendisse, statim addit : Tunc Spiritus expulit eum
indesertam (Matth, Iv , i;Marc. 1,12). Dicendum
est vocem tunc non semper statim significare; scd
aliquando qua: longo post tempore eventura sunt;
scilicet : Tunc qui in Judwa sunt fugiant (Matth.
xxrv, 16), quemadmodum etiam cito. ‘
CAP. IV.
Vens. 9. — Docet autem nos, quomodo non tan-
quam alicui alterius sectae, propter inimicitiam.
illi aquam dare recusaverit, sed quod ipsum obli-
gationis suae monitum vellet, ne antiquam legem
(Ξ) Cord.cat. p. i02. λ
) Mat Ibid.
(4) Mai ibid. ί
(5) Cord. cat. 121.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.