PG 67, col. 419

suit, partim ad formam tragoediae personis adhi-
bitis elaboravit. Omnique numerorum genere de
industria usus est, ne qua Graecanica: locutionis
forma Christianis nova atque inaudita relinquere-
tur. Junior alitem Apollinaris, in arte dicendi valde
exercitatus , Evangelia et apostolorum scripta ad
formam dialogorum exposuit, exemplum Platonis
apud Graacos secutus. Ad hunc modum cum Chri-
stiana: religioni utiles se praebuissent, imperatoris
calliditatem suo labore superarunt. Verum divina
Providentia tum diligentiam illorum , tum impe-
ratoris conatum multis partibus vicit. Etenim lex
illa simul cum ipso principe celeriter exstincta est,
ttt in progressu historiae declarabimus: istorum
autem labores perinde habentur ac si nunquam
scripti fuissent. Verum hic aliquis nobis acriter
occurret ita dicens : Cur Dei providentia ista fieri
aflirmas? Etenim celerem quidem imperatoris in-
teritum Christianorum rebus proluisse constat.
Quod vero Christiana Apollinarium scripta abjecta
sunt e manibus , et Christiani Grazcorum discipli-
nis denuo imbui coeperunt , id Christiana: religionis
haudquaquam conducit. Periculosa enim imprimis
et noxia est Grmcorum disciplina , quippe qua: deo-
rum multitudinem inducit. Ad lucc nos pro virili
parte ea respondebimus, quae nobis in mentem
veniunt. Gentilium disciplinas Christus et ejus di-
scipuli nec susceperunt tanquam inspiratas divini-
tus , nec 192 tanquam noxias penitus rejeeerunt.
Atque id consulto ab illis factum esse opiner.
Multi enim apud Graecos phiIOSOphi, a Dei cogni-
tione haud procul abfuerunt. Nam disserendi
scientia instructi, adversus Epicureos ct alios
contentiosos sophistas qui Dei providentiam ne-
gabant, strenue deeertarunt, eorum confutantes
inscitiam. Ac per hos quidem libros viris pietatis
studiosis non parum attulerunt utilitatis : id tamen
quod religionis caput est, haudquaquam sunt
assecuti, propterea quod mysterium Christi a ge-
ιι fciam Μωῦσέως βιϐλία.. ltno, Sl rem. recte
narrat SDZOIII-CINIS, totam llebrmorum antiquita-
tem usque adregnutn _Saulis , eodem versus ge-
nere conscripsit, et universum opus in quatuor
et viginti_partes__distribuens, singulis libris cx
Graeci alphabeti litteris ordine recensitis cogno-
mentum indidit_: adeo ut brevi tempore lucubratio-
nes conttposuerjt et numero et praistantia arquales
iis qua“: apud Graecos in eo genere celebres exsti-
tere ,“seu genium , seu dictionem , seu formam ,
seu dispositionem operis spectes. ’(Guil. Cave vol'.
ι, [ηεξ 176.)
ιδ’-ζῶν ὃὲ-ὀί πόνοι, ἐν’-ἴσῳ τοῦ μὴ τραφῆναι
λογίζονται. _Ver_um eastat hodiemetaphrasis'Psal-
[norum‘tdmin Appemlice ab Bibliothecam Patrum ,
Paris. 1624, tuin seorsum edita Graece Paris:

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.