PG 68, col. 140

oportet adorare? ι Hoc enim, nisi fallor, signifi-
cat a ritibus cultuque legis esse nobis abstinendum.
CYR. Quam vastum quaastionum pelagus ingre-
deris ί Quae enim mentis vis tanta potest in adeo
subtiles disputationes satis claram aciem inten-
dere, ut iis qua: olim a sapientissimo Moyse san-
cita sunt, tanquam cognatam ac proximam esse,
in iisdemque verSari rebus novam Scripturam
ostendat, esseque vitam in Christo non longe a
legali disjunctam, si quae veteribus praescripta sunt,
καὶ η ad spiritualem contemplationem traducantur: lcx
namque figura et umbra est, et forma pietatis tan-
quam adhuc parturiens, et latentem in se pulchri-
tudinem veritatis continens. An non ita, ut dixi,
rem se habere dices?
PALL. Ita prorsus. Caeterum quanam ratione
haec declarari poterunt? Aut quomodo evangelica
vivamus, si nos adhuc de veteri mandato pen-
dere, et ἀ. ea implenda putemus qua: per Movsen
sancita sunt?
CYR. Non simplex et una ratio est, ut aliquis
imaginari possit; multiplex enim ac multiformis
res est virtus; et Christianae vitae gloria quam
plurimis bonis operibus variegatur et ornatur. Ita-
que divinus ille David psalmo quadragesimo quar- '
_, --η ηπ, rm-.- .,.._.....gw....v qu-..
to, Christo virginem castam astare facit Eccle-
siam: stolam vero illi deauratam et variegatam
circumponit, ita dicens: ι Astitit regina a dextris
tuis in vestitu deaurato, circumamicta et varie-
gata θ. › Ubi deaurati vocabulo, splendor et prc-
tium : varii autem nomine, virtutis varietas optime,
ut opinor, significatur. Speciosissima enim est
omnino Ecclesia, ornatum habens spiritualem, qui
non carnis oculis cernitur, sed in mente et in corde
positus, illum, qui in occulto intelligitur, Judaeum
plurimis ornamentis insignem atque conspicuum
scite nobis ostendit. Nam ut beatus Paulus scribit :
ι Non qui in manifesto, Judaaus est, neque qua) in
manifesto in carne, est circumcisio, sed qui in abs-
condito, Iudaeus est, et circumcisio cordis in spi-
_ . κ - -ν--η νιν-
ritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed
ex' Deo est '. ι
PALL. Dic mihi igitur, si circumcisio in spiritu
introducta est, et hostiae legales sublatae, etnullum
apud nos locum habet illa Judaica vivendi ratio, an -
non absurdum esse quodammodo videtur, quod (mri-
stus ait, ι Non veni solvere legem, sed adimplere? ι
Autsi aliter se res habet, nihil,opinor, impedimento
nobis erit, quominus taurorum victimis ac thure
Deum veneremur, turturesque ac columbas ei ofl‘era-
mus; denique quidquid priscis illis hominibus facere
moris fuit, id nos ipsi quoque implere studeamus.
5

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.