PG 68, col. 147

ctionem evadere velle, ac vita: rationem suscipere
adeo illustrem et admirandam, ut, cum in terris
ambularent, conversationem tamen in caelis habe-
rent, sicut scriptum est ¹³. Annon enim perfecto-
rum est solidus cibus, lac vero pueris adhuc ma-
gis convenit '9?
PALL. Maxime vero.
CYR. Pueris igitur institutione opus erat quae
figuris contineretur, et, ut ita dicam, delicatiore
victu, non eo sermonis genere quod ad perfectio—
nem institueret, et-ad absolutum numeris omnibus
statum perduceret. Ita vero leves ac stupidi, etad
omnia perturbationum genera facilesdeprehendun-
tur filii Israel, ut, si diligenter eorum mores ac
studia perpendantur, ne umbra quidem ipsa digni
aestimentur. quue Moyses ostendit; Deo namque
sic praecipiente, ascendit ille in montem, legem
suscepturus. At hi statim in defectionem lapsi
sunt; vitulo namque conflato, dicere miseri ausi
sunt: «lli suut dii tui, Israel, qui te eduxerunt
ex terra [Egypti ὀ. ι Quocirca tantam levitatem
Moyses indigne ferens , tabulas confregit in quibus
lex erat descripta ; non jam umbra quidem aut fi-
guris, sed ne ulla quidem doctrina caelesti dignos
eos censens, qui eo stuporis venissent, ut tanto—
rum obliti miraculorum, qua: divina vi ipsorum
causa gesta erant, vitulo rursus venerationem de-
ferrent, et Egyptium illum cultum memoria repe-
terent.Porroin tabulis lapideis adumbrata tum
erat veteribus lex Dei digito, ut scriptum 8 est.
Sed illa figura erant eorum quas apud nos in Christo
perfecta esse creduntur : describit enim quodammo-
’ do in nobis voluntatis sua: cognitionem ille omnium
Dominus Deus, tanquam calamo utens suo Filio in
Spiritu. Sic enim ipsum appellavit per David di-
cens: ι Lingua mea calamus scribm velociter scri-
bentis ". ι inscripsit enim in omnium cordibus
ille calamus Patris, id est Filius, omnis boni οοι-
gnitionem, quasi digito quodam Dei, Spiritu Patris
ac suo usus. Digitum namque vocavit Spiritum Dei,
nunc quidem dicens: ι Si ego in Spiritu Dei ejicio
daemonia ¹²; ι nunc vero: ι Si autem ego in di-
gito Dei ejicio daemonia υ.» Epistolam vero nos
spiritualem etiam Paulus appellavit, eum dixit:
ι Epistola nostra vos estis inscripta in cordibus
nostris, quae scitur et legitur ab omnibus homini-
bus, manil’estati quod epistola estis Christi, mini- ν
strata a nobis, et scripta non atramento, sed Spi—
ritu Dei viventis; non in tabulis lapideis, sed iu
tabulis cordis carnalibus ".. ι
PALL. Equidem assentior, figuras esse atque
teghilippdu) 20. ίξ Hebr. “12-14.
ιι. 20. π ΙΙ Cor. ιιι, 2, 5.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.