PG 68, col. 151

Deus: ι Ecce inducam famem super terram, non
famem panis, neque sitim aqute, sed famem au-
diendi verbum Domini. Et ab oriente usque ad oc-
cidentem circumcursabunt qumrentes verbum Do-
mini, etnon invenient ³³.» Atqui, amice, qui hac
fame oppressi sunt, et subministratione illa Dei,
quae nos in virtute continet lapsos, destituti, esca-
que illi cmlesti atque superna carent, an non om-
nino necesse est peregrinari, exsulemque quodam-
modo mentem eis fieri ad deteriora deinceps demi-
grantem, et ex virtutis firmitate tanquam ex propria
regione pulsam , descendere in alium habitum
atque voluntatem, neque deinceps Dei imperio, sed
sceptris diabolicis subjectam esse? Parens. enim,
Opinor, et rex peccati is est qui primus illud in
mundum intulit, cujus figuram atque imaginem non
absurde, ut opinor, statuat Pharaonem illum Egy-
ptiorum principem, apud quos densa: erant errorum
tenebrat, nullumque nequitia: genus intentatum,
PALL. Et quanam fuit Abraham all‘eetus mole-
stia, ex eo quod in Egyptum descenderat?
(ΠΒ. Maxima sane. Propemodum enim ultra om-
nem malorum modum perlatus est. Id autem facile
disces, Scriptura dicente: ι Factum est autem cum
ingrederetur Abraham in Egyptum, videntes figgy- ο
ptii mulierem , quod esset pulchra nimis, et vide-
runt eam principes Pharaonis , et laudaverunt eam
apud Pharaonem, et induxerunt eam in domum
Pharaonis. “. ι Vide igitur, Palladi, quam parum
abfuerit quin uxorem amiserit.
PALL. Quam asper casus, et graviter ferendus!
ΟΥΕ. Atqui hoe idem spiritualiter in nobis ipsis
usuvenit. Quibus enim acciderit ab honestate ac
virtute , quam sibi amicam et familiarem fecerint,
tanquam e sua patria pelli, et ad deteriora descen-
dere, et sceptris diabolicis subdi, eos undique om-
nibusque modis aggrediuntur, iisque graves insi-
dias struunt improbae atque adversariae potestates,
ac si quem viderint ex iis qui sibi subjecti sint,
13 pulchro praestantique intellectu praeditum, eum
suo duci asserere conantur, atque illius libidini sub-
jiciunt, ut non jam amplius Deo, sed Satanae fru-
ctificet. ι Esca: namque illius, ι ιιι scriptum est,
ι electaa sunt ³⁸; ι ac demulcere student quodam-
modo captivum ac sublapsum animum, ne si acute
perspiciat, ad libertatem a servitute refugiat. Itaque
conciliant illi nonnunquam in terrenis rebus volu-
ιιιαιεε,εει inanibus oblectationibus augent, ut illi
quoque Egyptiorum principes fecerunt, qui Abraham
amissa conjuge , blandiendo, honoribus ac donis a
maxime mmrore avocare cupiebant. Scriptum est
⁸⁸ Amos wn, ll. ³⁵ Gen. xu, l-i, 15. ³⁵ Hahae. ι, 16.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.