PG 69, col. 719

dabo altare tuum, Domine, ut audiam vocem lau-
dis t‘. ι Quod enim ipsis maxime et ante alios Sal-
vatorem ac Redemptorem miserit Filium Pater, ip-
semet declarat, cum ait : ι Νοη sum missus nisi ad
oves quae perierunt domus lsrael ". ι Postquam
vero ingenti pereuntes amentia in illum sunt de-
bacchati Judaei, necessario Christus ad gentes se
convertit. Quod igitur locus maxime aptus ipsis
erat, ut modo dicebam, altare Christi, Moses prasi-
gnificavit, apponens ipsi lapides duodecim in toti-
dem tribus Israel. Quod vero fortitudine admirandi, Β
hoc est, spiritali, qua: secundum Deum est, robu-
stamque ac validam mentem obtinentes, sacrifica-
turi crant opportune Christo sacrum, ex iis quae
gesta sunt facile discas. Missi etenim sunt juvenes,
et obtulerunt holocausta. 1d autem praestitisse bea-
tos comperimus apostolos, qui omnem, ut ita dicam,
terrarum orbem peragrarunt sacrificantes, et holo-
causta Deo ofl‘crentes, hoc est, eos qui fide sana et
integra ornati sunt, et quam optime ad virtutem
comparati. Non enim est imbecillas mentis, perspi-
cue alios docere posse, neque animi infirmi, neque
mularibus desideriis assueti, at praeparati sic,
ct juveniliter animati, ut tandem dicere queat :
ι Mihi vivere Christus est, et mori lucrum ⁸⁸. ι
Qui enim talis est, vere juvenis est audax, atque
ipsis fortissimis annumerandus. Oportet autem ipe
sum Deo ofi'erre holocausta ac spiritualia sacrificia,
et sacra insensibilia contrectare, salutare quoque
adolere sacrificium : quod per oblatos vitulos etiam
aptissime designatum est. Aliquando enim quidem
ub robur, et quia inter animalia quae sancta dice-
bantur, primarium vitulus est, perfecto vitulo Chri-
stus assimilatur :aliquando etiam parvo vitulo;
η quam ob causam, ut vides, homo factus 331 Uni-
genitus, sub servitutis jugo natus fuit; verum siqui-
dem estquod in forma servi apparuerit. Sed quan-
tum dicere fas est, in carnis venit mysterium, fa-
ctus nobiscum sub iugo servitutis, sed jugi servilis
expers; quandoquidem caelestis erat natura: ac li-
herae. Hinc vitulo comparatur, quod et sub jugo
fuerit, et jugi expers. Iugum enim nescit vitulus,
etsi jugo destinetur. Aliter : licet natus sit sub lege,
veluti sub jugo, tamen liber fuit. Erat enim supra
legem, quia legislator ac Deus. Ac tertio, si vide-
tur, portavit carnem terrenam infirmam in seipsa
.propter legem peccati, ut Paulus ait δ’. Quantum
enim ad carnalem naturam, incurrisse censetur ju-
gum peccati; sed ab omni culpa fuit purus et inte-
ger : ι Damnavit enim peccatum in carne, ut justi-
ficatio legis impleretur in nobis, qui non secundum
carnem ambulamus, sed secundum spiritum ³ο. ι
⁸⁵ Psal. xxv, 6. ³⁷ Matth. xv, 2. " Philipp. ι,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.