PG 70, col. 23

nunc finitimis gentibus, et propter impietatem in Chri-
stum, Romanorum manibus esset concremanda, cum
eorum etiam regnum evertendum esset, (alienigena)
enim eos subegerunt) cumque sacerdotii munia apud
eos cessarent, sacrificiis subversis, templo sublato
non aris manentibus, non sacerdotio, {non declara-
tionibus, juxta propheta: vocem, hinc dicit: Quid
percutiamini ultra, addentes iniquitatem? lnfiictum
est, inquit, vobis omne genus iraa et supplicii a Deo,
diras continuasque alias super alias poenas depoo
scente : 7 nihilo tamen minus contemptores estis,
et alumni—iniquitatis. Ergo quid percutientini ultra?
quamam ultionis mensura vobis erit satis ad emen-
dationem ἲ In summa qua: acerbitas, quae calamitas
inferri possit, qua) jam non accidit? Omne caput
dolet, omne cor maeret, a pedibus ad caput usque.
Etenim qui regia dignitate pollebant, laboribus haud
parum allictabantur, cum ad resistendum impres-
sionibus hostium pares non essent. Sacerdotes
item dolore alfecti alflictique sunt abolito, ut
dixeram, sacrificio. Pedes quoque, hoc est. ex-
tremiet homines infimi percutiebantur, tam hos-
tili gladio concisi, quam fame et sterilitate domiti,
et in summae miseriae discrimen adducti. Dicit itas
que vulnus, livor, plaga tumens, nec est malagma
quod apponas, non oleum, non alligatum. Quando ε
scilicet modicae plagaeltutnauum corpus infestant,
et unum tantummodo membrum pervasit laesio;
tunc moderatae curationes eorum qui rei medica:
gnari sunt, puta malagma‘, ligamenta, et olei inun-
ctio contentas partes ac rigidas resolvens, esse po-
terunt usui. Cum autem corpus totum corruptum
est, (quodnam curationis genus proderit? Superat
enim omnem remediorum vim ac virtutem artis
magnitudo morbi. Itaque populus Judaicus jam
consauciatus sanari non potest : et inveteratis
morbis cum laboret intolerabiliter, nec ullo modo
ei succurri possit, omnino periit. Unde et divini pro-
pheta: dixerunt : ι Curavimus Babylonem, non est
sanata, deseruimus eam η’. ι Babyloni siquidem
gentium urbi; et haec urbs licet sancta dicta sit,
propter impietatem in Christum maxime, et quia
eam manufactis oppleverunt, comparata est : ut-
pote cum a consuetudine institutoque Babyloniorum
neutiquam recederet: quae dicta est etiam civitas
sculptilium.
Vens. 7. Terra vestra deserta, civitates vestra:
igni crematur sunt, regionem nostram in conspectu
vestro alieni devorant. Et vastata est, eversa a popu-
li: alienis.
Quod dictum videbatur quodammodo obscurius,
quam dici oportuit, id planum et apertum facit.
Quid enim hoc significat, non est malagma quod
” Jercm. ιι. ο.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.