PG 74, col. 362

stus suis discipulis: ι Jam vos mundi estis propter
sermonem quem locutus sum vobis: ι ne quis
semel purgatus α casu immunem se putaret,
etiarnsi nullam ad id curam adhibeat, utiliter jubet
in eo permanere. Quidnam autem aliud istud εει,
quam quod per Paulum recte dicitur : ι Quare qui
sibi videtur stare, videat ne cadat ““l ι lnllniti
enim lapsus etiam iis occurrunt qui sibi jam lir-
miter stare videntur, nisi maxime studeant in eo
in quo sunt gradu firmiter haerere. Necesse autem
est, opinor, nos omnem curam ac vigilantiam ad-
bibere, quamvis progressu ad bene agendum cum-
primis firmatos et stabilitos nos putemus. Qualem
enim et quantam iacturam patiatur, 875 qui per
negligentiam in vitia prolabendo, a Dei cognatione
quodam modo resectus fuerit, utiliter ostendit bis
verbis : ι Sicut palmes non potest ferre fructum ιι
semetipso, nisi manserit in vite, sic neque vos ,
nisi in me manseritisn Nisi enim palmes τι vite
tanquam a matre vivificum humorem trahat, quo»
modo uvam pariet, aut quetn, et unde'fruclum
edet τ Simili itaque ratione de nobis quoque ipsis
dictum intelliges. Nullus enim unquam virtutis
fructus in nobis geminabit, si conjunctione illa
cum Christo exciderimus. Quod si ejus qu'i impin~
guare potest ac in pietate nutrit, Spiritus largi.
tione et gratia ceu unda quadam vivifica rigati fue-
rimus, facile quoque erit fructus producere. Id
cum sciret Unigenitus, in Evangeliis dixit: ι Si
quis sitit, veniat ad me, et bibat ". ι Quod recte
quoque nobis interpretans divinus evangelista, tc-
status est dicens: ι Hoc autem dixit, inquit, de
Spiritu, quem accepturi erantcredentes in eum “. ι
Et ipse praeterea beatus David precabatur , ad
Deum ac Patrem inquiens: ι Quoniam apud te est
fons vitae, et torrente voluptatis tua: potabis eos ". ι
Fons enim divinae vitaz, et spiritalium deliciarum
torrens quinam censendus est alius quam Filius
qui impingunt, et irrigat vivifica et hilari Spiritus
gratia, non secus ac palmites ei adhaerentes per
charitatem ac iidem, nostras animas
τὰς
XV, 5, 6. Ego sum ritis, vos palmites. Qui manet
in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia
sine me nihil potestis facere. Si quis in me non man—
serit, mittetur foras sicut palmes, et arescet: et
colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
" Psal. xxxv, 9.
12

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.