PG 75, col. 1422

buit luteam statuam, atque ad imaginem suam con-
formavit pulvereum simulacrum, imperativam vim,
liberum arbitrium, et quidvis fabricandi potentiam
intellectuali immortalique animae concedens. Dein-
de hominem belluarum, et quadrupedum, ac repti-
tilium, aquatilium, et ampltibiorum, et voiatilium
avium 'rcgcm constituit. Ante haec autem, quoddam
veluti iucundissimum cubiculum desuper extendit
coelum, siderum amoenitates inserens, qua: nsum
simul delectationemque praebent :soletn oriri ju-
iens et occumbere, diesque et noctes edicere, cur—
suque suo tempora metiri ; lunam minui et augeri,
suisque frequentibus revolutionibus delectare pari-
ter, et annuum circulum significare. Jam tellurem
hic inferius substravit, eique varium ornatum de-
dit, silvis, arvis, pratisque distinguens , montes iu
sublimitates curvans, valles excavans, campos su-
pinos aequabilesque ostendens, fontesque de medi-
tullio scaturire iubens, et flumina perenniter dis-
currere, atque alia omnia quotquot terram mare-
que exornant.
lll. Cur hominem appellaverit Adamum.
Cum sic primum hominem condidisset, et ima-
ginis suae bonore auxisset, donorumque copia
obruisset, nomen ei natura; ipsius proprium impo-
suit ; etenim Adamum nuncupavit, quod vocabulum
in Hebraeorum lingua pulverem significat. Atque
haec etiam erga hominem providentia 807m fuit.
Nam quia tantis bonis fruiturus erat, totque crea-
turarum princeps constitutus erat et rex, ne dono-
rum multitudine lasciviens et principatus excelsi-
tate elatus adversus Creatorem petulans fieret,
maximumque ex hac veluti tyrannide detrimentum
caperet, more illius primi apostatae, qui tanquam
fulgur superbia) sua: causa coelo excidit‘, neces-
sario sapiens rerum omnium curator, tumorem
ipsius mentis comprimens, Adamum appellavit, ttt
ex nomine conditionem suam reputans, et natura:
primordia considerans, parentemque suum pulve-
rem pra: oculis habens, se ipsum quidem cogno-
sceret, adoraret autem illum, qui tantum ei decorem
ac speciositatem donavit. Prima haec erga hominem
Factoris post creationem providentia exstitit. ltais
jam inde ab initio, ceu pater quidam et medicus et
magister, ornans simul et sanans virtutemque do-
cens, se gessit.
IV. Cur mulierem ea: viri latere formaverit.
Postquam eum ita formaverat atque appella-
verat, auxiliarem eidem et cooperatriccm vitatque
sodalem illico fabricavit. Haud tamen ex sola ter-
ra, sicut in ipso fecerat, materiam plasmatis sum-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.