PG 77, col. 106

sto accingamur, 67 populoque non parvis peri-
culis objccto salutem procuremus, ac Ecclesiam
denique adeo conSpicuam illustremque stabiliamus:
hoc autem consequemur, si singuli cum singulis
congruentes, secundum prmfmitam formulam, cum
ad ipsum, tum ad pepulum quoque scribamus.
Nam si in rem id fecerimus, hoc est si illum ab iis
quae hactenus sentit, ad veritatem transtulerimus,
lucrifaciemus fratrem, servabimus et Ecclesia: quo—
que pastorem: sin vero consilium hoc nostrum
frustra susceptum fuerit, sibi ipsi quodcunque tan-
dem evenerit, ascribens, laborum suorum fructum
ipse manducabit. Oportebit autem, litteris ad Chri-
stianissimum piissimumque imperatorem crete-
rosque in magistratu constitutos missis, iisdem
persuadere, hinc quidem, ne pietati, quae est in
Christum, ulla ratione hominem anteferam ; inde
...-
EPISTOLA XV'll (ot. XV).
Γ ὑπόστασιν) confitemur.) subjunguntu' duodecim
Cyrillus et synodus ex Egypti provincia Alexan-
driae congregata Nestorio religiosissimo piissimoque
sacrorum comministro in Domino Salutem.
Cum Salvator noster diserte pronuntiet ⁸⁸ : ι Qui
amat patrem aut matrem plus quam me, non est me
dignus , et qui amat [ilium aut filiam plus quam me.
non eSt me dignus; ι quid nobis fiet, a quibus tua
pietas supra Christum omnium Salvatorem diligi
postulat? Quis indie judicii nobis patrocinabitur, aut
qualem tunc excusationem inveniemus,qui tanto tem-
pore silentio utentes,tua illa maledicta,quibus in eum
invasisti, dissimulavimus? Quod si, dum hate sentis‘
et doces, teipsum tantummodo laederes, fortassis
minor nos sollicitudo teneret; at quia totam Eccle-
siam graviter offendisti, ac non iis modo qui Con-
stantinopoli versantur, novae insolitaque bmrcseos
fermentum, sed omnibus ubivis locorum degenti~
bus objecisti (circumferuntur enim passim tuarum
exegeseon libelli), quae, obsecro, oratio silentio rio-
stro defendendo satis idonea reperietur, 68 aut

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.