PG 77, col. 110

Sapere et—docere, et ea rursum a quibus te con-
ι Credimusin unum Deum,Patrem omnipotentem,
omnium visibilium et invisibilium creatorem : et in
unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei uni-
genitum, natum ex Patre, hoc est, ex Patris sub-
stantia,Deum de Deo, lumen d'c lumine, Deum verum
de Deo vero; genitum, non factum, consUbstantia-
rem Patri; per quem omnia facta sunt, et quae in
coelo, et qum in terra; qui propter nos homines, et
propter nostram salutem descendit,.et incarnatus
est, et homo factus est, et passus est, et tertia die
resurrexit : ascendit ad oculos, venturus judicare
vivos et mortuos : et in Spiritum sanctum. Qui au-
tem dicunt : Erat aliquando cum non esset, et prius-
quam nasceretur, non erat; vel quod ex non exsi-
stentibus, aut ex alia substantia vel essentia sit; aut
qui Filium Dei mutationi aut alterationi obnoxium as-
serunt; hes-catholica et apostolica anathematizat Ec-
clesiafi Sanctorum autem Patrum confessiones, quas
sancto in ipsis loquente Spiritu ediderunt, sectantes,
scopumque ac sensum quem illi tenuerunt, studiose
ubique observantes, et regia quasi via incedentes, ip-
sum unigenitum Dei Verbum, ex Patris substantia na-
tum, Deum verum de Deo vero, lumen de lumine,
per quem omnia et quae in coelo et quae in terris facta
consistunt, salutis nostrae causa descendisse, 70 se-
que ad exinanitionem demisso “ incarnatum et homi-
nem factum, hoc est, carne ex sacra Virgine sumpta,
eademque sibi appropriate, in utero more nostro
genitum, hominemque ex muliere in lucem editum
dicimus: id interim quod suapte natura erat, non
abjiciens, sed hoc ipsum quod erat, hoc est, verus
naturalisque Deus, licet carnem et sanguinem as—
sumpsisset, constanter manens. Neque carnem in
divinitatis naturam versam, nec contra rursum
iuetl‘abilem illam naturam in carnis substantlam
transmutatam asserimus; est enim immutabilis,
nullique .alterationi obnoxius, semper idem, suique
similis, ut scriptum est, manens. Etenim cum jam
visibilis factus esset, infantumque more fasciis ad—
huc involveretur, ac in Virginis matris gremio etiam-
num foveretur, omnem implebat creaturam, ut Deus,
parique cum Patre potestate regnabat. Siquidem
divinitas quantitatis et molis expers est, nec ullis
limitibus circumscribitur.
Quamvis autem Verbum carui secundum hyposta-
sim unitum fateamur, unum tamen Filium ac Do—
minum les-um Christum adoramus; neque Deum
et hominem secamus, aut in partes divellimus, quasi

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.