PG 77, col. 1468

haec duo faciens, nempe et debitum illi honorem
deferens, simulque ut a Nestorii, propter impieta-
tem quam professus fuerat, a sancta synodo depo-
siti colloquio se abstineret, eum eommonefaeiens.
Cum autem militum comitatu impediti eum per
viam alloqui non possent; nihilominus tamen pone
ad illius diversorium usque consecuti sunt. Multis
autem horis ibi praestolantes, neque ullam ejus cou-
veniendi copiam obtinere valentes, militum contu-
meliis interim onerati, tandiu manserunt, donec
post diuturnam moram, cum videlicet ita illi visum
jam esset, piissimos episcopos, religiosissimosque
clericos accersitos, per milites ad se introducit.
Posteaquam vero quae a sancta synodo in mandatis
habebant, illi exposuissent, per magnificentissimum
comitem Irenaeum, caeterosque qui cum ipso ad-
. erant,episcopos atque clericos, intolerabiles commi-
nistris nostris clericis plagas inferri permisit, ita ut
in (vitae) quoque discrimen adducti fuerint. llis ita-
que transactis, piissimi episcopi qui ad illum missi
fuerant, ad sanctam synodum redeuntes, plagasque
sibi impositas ostendentes, et quae acciderant expo-
nentes, arl commentariorum actionem proposito
sancto Evangelio, sanctam synodum ad indignatio-
nem commoverunt. 1am vero nonnihil illius insoJ
lentiam refrenantes, eum excommunicationi subje-
cerunt, qua: et ipsi denuntiata est. Accepimus enim
scriptum quoddam, certum illius temeritatis ille-
gitimaeque ejusdem sentcntiae argumentum , nullo
certo auctore editum, nulla subscriptione munitum,
in q‘uadam civitatis parte fuisse propositum. Quo-
tidie autem venerandum senatum illustrissimosque
(cives) ad se evocans, magna importunitate flagita-
bat, ut eorum suffragiis alius in meum locum ordi-
naretur (episcopus), ut omnes orthodoxi civitatis
incolae oratoria occuparent, ibique sese continerent,
ne illius temeritas et nefarius ausus public‘e propo-
situs (quod vulgi sermone circumferebatur) ell‘ectum
sortiretur. Unde ad sancti Joannis evangelista: ba-
silicam ascendens, et quod ibidem ordinaturus cum
esset, divulgans, seditionem tumultuationemque eo
in loco concitavit. Tanta namque armatorum inso-
lentium multitudine comitatus ascendit, ut aliquos
ibi mendicantium semineces reliquerit : et quasi
allectus fuisset injuria ab iis qui ibi reperti sunt,
ut synodo invidiam possit conflare (apud imperato-
res ctalios), conquestus est. Quare, sanctissimi viri,
omni adhibito studio satagite, ut vesana ac teme-
raria Joannis sociorumque illius sententia palam
fiat , magnificentissimique comites, qui quotidie ci-
vitatem et fidem conturbant, liiuc.disccdant; ne
Variae lectiones codicis chuicriani.
ι ὡμολόγησεν. ιι ἐξαιτῶν.
ι πρὸς τῷ.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.