PG 78, col. 107

reipub. et Ecclesiae educatur, aliquos pristini ardoris igniculos resnscitarc, sive ut Graecorum elegantis-
simo utar verbo, ἀναζωπυρεῖ possimus. De meo erga istas litteras, quibus humanitas omnis continetur,
amore perpetuo dicam parcius. Multum volui; parum potui ad illarum propagationem conferre. Partim
enim ingenii et valetudinis mediocritas, vel potius utriusque tenuitas, conatibus honestis obstitit, partim
eccasirmes defuerunt, partim denique alia studia, ab illis non parum remota atque aversa me velut abs-
traxerunt. Et vel sic tamen non pmnitet prorsus,qnantum hic operae posui, si non et operae pretium aliquod
feci. Isidorus Pelusiotes quidem quid quantumve nobis debeat, ipse potius loquatur. Et loquetur sane hoc
ipsum diserte, si hzec nostra editio cum Parisina clarissimi Billii conferatur. Dicet enim, se-mea primum
benignitate plus quam ducentis viginti epistolis prodire auctiorem; dicet, plurimis priorum etiam librorum
locis factum emendatiorem atque integriorem; dicet, interpretatione Latina ct notis quoque ac perochis
redditum planiorem ad intelligendum; dicet, indicibus nostris usui factum aptiorem et habiliorem. Ac ne
quis per nos sua laude et gloria defraudetur, nec illi hic reticendi sunt, quorum beneficio mauuscriptus
ille codex bibliothecae princip. Bavar. nostris usibus impetratus est. ld tu quidem, Grutere clarissime.
jam nosti, norunt etiam complures amici alii. Sed quando haec epistola, quae et amicitiae nostra: et grati
erga εὐεργέται animi mei testis esse debet. a pluribus, quemadmodum spero, legetur una cum ipso lsi-
doro; sciant illi quoque, qui antea nesciebant, quod eos scire interest mea} fidei et εὐγνωμοσύνης, deberi
istius beneficii gratiam viris magnificis atque amplissimis, Marco Velsero, reip. August. ll, viro, etJoanni
Georgio Hervuarto ab llohenburg, cancellario Bavarico, qui et per litteras et per interpretem ac proxe-
netam opt. ac gratiosiss. Davidem Hoeschelium nostrum a me rogati usum pulcherrimi illius codicis,
quem Mouaci exstare iuaudiveram, non difficiles sese mihi praebuerunt, quin eum mihi ab sereniss. et
celsiss. Bavar. princip. impetrarent, μεγάλη pip:
ctum volo et prothymize clariss. et nobiliss. viri Marq. Freheri : qui cum intellexisset, a me alterum etiam
desiderari exemplar editionis Parisinae, quod'variantihus lectionibus a me conscribillatum novae impres-
sieni subservire juberem , ultro id, qua est vir eximia benignitate, prolixeque mihi obtulit atque conces-
sit usibus meis. Sunt etiam qui signum nobis postea subtulerunt ad bene sperandum de novis auxiliis ex
Vaticana bibliotheca subministrandis. lbi enim plurimas etiam ἀνεκδότους nostri auctoris epistolas latere
perhibent αὐτόπται, nec vanam faciunt fidem. Jam enim quarumdam vidimus initia, qua: inde And. Schot-
tus, vir doctiss., de antiquitate omni et de rectis studiis opt. mer. (notissima tibi praedico) exscripserat.
illi quoque, ubi promissa impleverint, uti speramus propediem facturos, et vero cum fidei suae tum boni
publici causa facere debent, debita laude gratiaque minime fraudabuntur. Neque ipsos hac editio, quam
Commeliniani sine magno suo incommodo, ut scis, diutius differre non potuerunt, retardare, sed potius
invitare debet, ut quae ultro perbenigne sunt polliciti, non tam nobis quam reipuh. Christiana: repraesen-
‘ teut. Accipies cum his litteris et operis universi titulum , et aliquot encomiastica partim carmina , partim
epistolia clarorum virorum, qua: suum in locum ab operis typographicis referri jubehis.
Caetera qua; ad lsidorum idoneo cohonestandum prooemio pertinent, vobis cur-.e erunt. Meministi nant-
que omne pontificium προσφωνήσεως Commelinianis a me transcriptum esse. Errata colligere et corri-
gere in foliis transmissis, quanquam statim aliqua agnovi, non libebat, cum praesertim non omnia ad ma-
num haberem. itaque ἀναγνώστης et ὲπανορθωτί
ad calcem operis rejiciantur. Nec plura, nunc quidem , de Isidoro nostro. Tantum bonis avibus prodeat, et
bono publico pariter ac Bonutiis privatim prosit plurimum. Exspectas procul dubio dum scribam tandem
etiam de suppetiis, quas ad vetera numismata vestra, quibus ingens illud et immortale opus Antiquarum
inscriptionum locupletare cogitas, aliquando me tibi Norimhergm procuraturum promisi. Qua de re sic
habeto serio, exstare sibi apud illum quem supra laudavi patricium virum thesaurum minime vulgarem
numismatum veterum omnis generis Hebraeorum, Graecorum, Latinorum, consulum, censorum, trium-
virorum, imperatorum, Caesarum; denique aureorum , argenteorum , amcorum. Cumque superioribus fe-
riis nostris ad finem vergentibus Norimbergam me contulissem , et ultro aliquot diebus (decem, nisi fal-
lor) me quasi captivum in illam instructissimam bibliothecam benigniss. heri ejus permissu inclusissem,
post hanc perlustratam, illa etiam pleraque omnia in manus sumpsi et inspexi; periculum quoque feci in
describendis numismatum singulorum epigraphis, ad eum fere modum, quem cl. V. Adolphus Occo Med.
Aug. amicus noster in suo illo celebratiss. opere servavit. Deprehendi autem laborem hunc, si quis to—
tum, ut par est, absolvere velit, non paucorum dierum, sed aliquot mensium fore. Nec inutile fuerit, meo
judicio, aliquem pingendi artificem adhibere, qui numismata singula (qua: quidem nondum ab aliis excusa
sunt) ad vivum, quantaquanta sunt, delinearet atque exprimeret. Quam quidem ad rem et sumptus non
parvus, et tempus non exiguum, et totus, ut sic dicam , homo requireretur. Mihi vero nec consultum vi-
debatur, sine mandato vestro in id sumptum facere, et ad familiam atque operas academicas revertendum
erat. Si quid tamen in posterum vel apud illum hospitem meum lmhofium, vel apud Bened. Ammannum,
aliosve (sunt enim plures in locupletissima civitate talium κειμηλίων possessores, quamvis alius alio pe-
cnniosior), tuo instituto subservire potero etiam absens, non parcam operae meae; nec suam, opinor, dene-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.