PG 82, col. 47

interpretatio autem partium singularum melius ac
perfectius omnia nos docebit.
μὲν οὖν ὑπόθεσις τῆς Ἐπιστολῆς ἐστιν αὖτη¹ ἀκριϐέστερον δὲ isde. ἡμᾶς ἡ κατὰ μέρος ἑρμηνεία
διδάξει.
CAPUT PRIMUM.
Vsus. 1. Paulus servus λεια Christi, uocatus Apo-
ειοίιιε. Praefecti quidem et magistri militum sua-
rum dignitatum nomina suis scriptis ‘ praponunt,
supercilium 12 attollentes. et una cum dignitate
magnos spiritus excitantes. Divinas autem Aposto-
-lus se abortivum nominat, et primum peccatorum
appellat, et apostolatu indignum esse dicit. Episto-
las tamen scribens, a gratia sibi imposita voca-
bula, ad eorum qui i'llasuaccipiunt utilitatem, prae-
ponit. lntelligentes enim qua esset dignitate prae-
ditus qui scribebat, majore illas studio et alacritate
accipiebant. Ac primum quidem seipsum Paulum
vocat, non a parentibus appellationem lianc ab
initio adeptus, sed post vocationem ea dignatus,
sicut Simon Petrus vocatus est, et filii Zebedaei filii
tonitru, et Jacob Israel, et Abram Abraam. Deinde
servum Jesu Christi, quem omnes increduli mor-
tuum, et crucifixum, et fabri filium appellabant,
ipse vero ejus servitutem cuivis regno antepone-
bat. Post hazc vocatum se appellat, supernam voca-
tionem innuens. Et Apostoli quoque nomen adjicit,
se hoc etiam a Deo assecutum esse docens. Quo-
niam enim Dominus duodecim illis hanc appella-
tionem imposuit, hanc, etiam ponit divinus Apo-
stolus: quam non ipse arripuerat, sed ab ipso Do-
mino acceperat. t Vade enim, inquit ad ipsum, quia
ad gentes procul mittam te ο. › Et hoc declarat
per ea qua: sequuntur : Segregatus in Evangelium
Dei. Non ει me ipso, inquit, sum electus, sed ab
ipso Deo praedicationis ministerium suscepi- Se-
gregavit autem ipsum et Pater, et Filius, et Spi-
ritus sanctus. Et quod Pater quidem ipsum segre-
gaverit, ipse docet in Epistola ad Galatas : ι Cum
autem placuit ei, qui me segregavit ex utero ma<
tris 13 meae, et vocavit per gratiam suam, ut
revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem
ipsum in gentibus ά. ι Quod autem etiam unigeni-
lus Filius ltOc ipsum fecerit, rursus dicit Apostolus ι)
in Actibus, sibi visum esse Dominum in templo.
jussisseque ut festinaret, et exiret, quod Judaei
praedicationem non admitterent, et adjecisse :
ι Vade, quia ad gentes procul mittam te θ. ι Hoc
ipsum autem dixit etiam Ananiae recusanti : ι Vade,
quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet no-
men meum coram gentibus, et regibus, et filiis
lsrael ί. ι At beatus quoque Lucas ‘ nos docet
quod, cum prophetae Antiochiae Domino ministra-
rent, et jejunarcut. dixit Spiritus sanctus: ε Se-
gretatc mihi Barnabam et Saulum ad opus ad quod
ο Act. ull, ΕΞΙ. κ) Galnt. I, IS. ε Act. “11,21. τ Act. ις,15.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.