PG 83, col. 358

affectionibus reliqua : ex ejus quidem lacrymis hu
midam substantiam, ex risu vero lucem, ex aliis
alin. Neqne enim a reprehensione alienum duxerim
omnia persequi, quæ illi fabulantur. Rogasse autem
illam dicunt Christum, qui enm jam erat miseratus,
ut ipsi lucem impertiret. llum vero preces quidem
suscepisse, exsecutum tamen non esse, sed Jesum
misisse, ut in eo crearentur et visibilia et invisi-
bilia, et throni et dominationes, et, ut ipsi dicunt,
divinitates. Accessit ergo cum productis angelis,
eamque ab adventitiis affectionibus separavit, et
separatas compegit. Hæc vero ab affectionibus sepa-
rata desiderio capta est angelorum, et spiritualem
tiam exstitisse dicunt, et ex hac formatum esse
Deum, et Patrem et Regem tum eorum quæ eam-
dem 2)) cum ipso naturam habent, quæ Dextra
vocant, tum eorum quæ cx materia facta sunt, quæ
Sinistra nominant. Omnia enim quæ conspiciuntur
ipsum sibi vindicasse dicunt. Vocant autem illum
et Metropatorem, ct Patrem, et Demiurgum. Et quid
opus est omnes fabularum ineptias recensere? his
enim quæ dicta sunt universum figmentum simile
est. Servatorem porro, qui apparuit, ab Achamoth
quidem accepisse id quod est spirituale, a Demiur-
go vero animalem induisse Christum, ab Æcono-
mia autem impositum esse corpus animalem habens
et tangi, et cerni, et pati posset. Materiale nnihil
prorsus sumpsisse illum dicunt, quod nihil eorum
quæ ex materia constant salutem consequatur. Di-
cunt porro se quidem ex sola cognitione salvari,
nos vero ex fide et bona actione; se autem operi-
bus non egere, cum ad salutem suiciat cognitio.
Quare qui apud illos sunt perfectissimi, quidquid
divinis legibus est prohibitum sine metu perpetrant.
Nam et gentilium festa celebrant, et immolatis
vescuntur,ʼvoluptatibus serviunt. et scelcra omnia
sine discrimine admittunt.
VIII. - De Secundo et aliis.
Secundus autem, Valentino succedens, bipartito
divisit 2)1 Ogdoadem, et unam illius partem
Dextram vocavit , alteram Sinistram : adjecitque
Lucem et Τenebras. Sed et alii quoque hinc orti
sunt hæreseos principes innumeri, Cossianus, Τheo-
dotus, Heracleon, Ptolemæus, Marcus, diversa dοgφ-
mata insupcr comminiscentes.
τοῦ πάθους καὶ τῆς ὕλης, ἂ δὴ δριστερὰ καλοῦσι.
(73) καὶ ἄλλων. Des. in ed. Rom.
(74) καὶ - Σκότος. Εx Irenæo et Τertull. patet
nomen Lucis et Τenebrarum ad easdem Τotradas
pertinere, in quas primam Ogdoadem divisit Secun-
dus, quæque alias nomine fDextræ et Sinistraæ ve-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.