PG 83, col. 823

prorsus vocalibus illis avibus esse persimiles, qua
imitantnr quidem humanam vocem, dictionum ta-
men quas proferunt sensus ignorant. Pari enim
modo et isti, cum de divinis rebus dissererent,
ignorabant eorum veritatem quæ loquebantur. Di-
gni sunt autem, ut opinor, aliqua venia, quod ne-
que prophetarum neque apostolorum præviolumine
ducti fuerint, sed natura tantum duce usi sint :
cujus litterarum characteres impressos olim divi-
nitus impietstis error delevit. Reparabat tamen ho-
rum nonnullos ipse idem qui condiderat, neque
penitus sboleri permittebat, suam hominibus pro-
videntiam per mundi creaturam manifeste signili-
cans. Id vero ipsum et Paulus apostolus ostendit,
cum fystris concionaretur. Præter alia ʼenim com-
plura hæc ait : « Qui in præteritis generationibus
permjsit omnes gentes ambulare in viis suis, neque
tamen sine testimonio sese ipsum dimisit benefa-
ciens: nam et pluvias vobis de odlo dedit, et tem-
pora fructifera, implens nutrimento et lætitia corda
vestra d. » Nam stirps quidem Abrahamitica et di-
vinam legem accepit, et 725 prophetiæ gratiam
adepta est : alias vero gentes per naturam ipsarm,
et per naturæ inspectionem, universorum Guberna--
tor ducebat ad pietatem. Ac veluti pluviam præci-
pue quidem cultis agris, ut humano generi consulat,
munificus ac liberalis infundit : ex ubertate antem
et copia liberalitatis solitudines quoqne montesque
irrigat: et arata quidem regio mitiores fructus,
inarata vero silvestres producit : videmusque per-
sæpe sepulcris et parietibus caprificos innasci: ita
ct scientiæ donum ffræcipuc quidem piis hominibus
datum est, illis autem qui hujus notæ non sunt,
sicut pluvia desertis ac silvestribus locis. Hinc sæ-
penumero quædam etiam esculenta producunt, quæ
cultorum agrorum fructibus sunt similia : cum ta-
men appareat ea propheticæ agriculturæ esse ex-
pertia, ut quæ aspcritatem quamdam et acerbitatem
immistam habent. Qui verodisccrnere norunt, quod
utile est sumentes, rcliqua missa faciunt : ut qui
rosaria demetunt, spinas quidem dimittunt, rosarum
vero calices legunt. Ipsis quoque apibus hanc natu-
ra legem instituit. Non solum enim dulcibus, sed
amaris etiam loribus insidentes, dulcedinem qui-
dem hauriunt, amaritiem antem aversantur, et ex
diversis qualitatibus, amaris vidclicet, acerbis, au-
steris acutisque, mcl hominibus dulcissimum con-
ficiunt. Has igitur et nos imitantes, e vestris illis
amarulentis pratis, dulce vobis utilitatis mcd com-
ponimus. 726 At vcluti qui corporibus medentur, ὐμῖν κασκευάζομεν μέλι. Καὶ ῶσπερ οἱ τὰ σώματα
d Act. πν, 16, 17.
⁶ προμήθειαν διὰ τῆς κτίσεως C. ⁵⁶ ὑμῶν. ἡμῶν
C. cum γρ. χρείας in marg. χορηγίας B. qui mox om. ἐνίησιν. ⁵¹ ἀγεώργητος. ἀνήροτος C.
-οίχοῆς. δὲ-τύχοις C. ⁵⁵ ἐδώδιμα. καὶ ἐδώδιμα Vb. ⁵⁴ γάρ τις. τις om. B. ⁵³ τρυγῶντες - κάλυκας.
τρυγωντες τὰς ἀκάνθας παρέντες τὰ ῥόδα συλλέγουσι C, Vὴ, ⁵ κάλυκας. ῥοδοκάλυκας Va. ⁵¹ ἐμπέφυκε.
πέφυκε C. ⁶ ἐφιζάνουσι. ἐφιζάνουσαι B, C. ⁵⁶ μὲν γάρ. γὰρ om. B. στρυφνῶν καὶ αὐστηρῶν
καl. γλυκέων αὐστηρῶν τε καὶ C, Vb. κατασκευάζουσι. τεκταίνουσι C, Vb. ⁵ δὴ καὶ - ὑμῶν.
δὲ καὶ - ὑμῖν B.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.