PG 84, col. 106

semel ac iterum a sancto Cyrillo, non modo non
desiit impietatis, sed eam confidentius, qua vi
potentiaque Constantinopoli, qua fraudibus Romae,
firmare ausus est: res ad sedem apostolicam de-
lata ⁸³ est per litteras, tum Cyrilli, querentis simul
et accusantis; tum Nestorii, fidem suam, missis
per Antiochum virum illustrem sermonibus, pro-
bare adnitentis.
Vl. Causa in concilio Romano, sancto Caelestino
praesidente, agitata est, lataque sententia, qua hae-
reticus juberetur, nisi mallet deponi intra decimum
diem a denuntiatione, revocare errorem, capitu-
laque a Cyrillo scripta subscribere ’δε iuberetur
quoque Cyrillus, prima; post Romanam sedis cpi-
scopus, vices Caelestini hoc in negotio implere,
sententiamque exsequi ex canonum praescripto.
νη. Id ut praestaret Cyrillus, ex tota Egypto
collegit synodum, indeque quatuor episc0pos ad
Nestorium 153 misit, cum summi ‘ pontificis lit—
teris, suisque, atque etiam duodecim capitulis,
sive anathematismis, quibus ex mandato summi
pontificis catholicam veritatem Nestorii blasphetniis
oppositam complexus erat, quibusque scripto Ne-
storius consentiret, si vellet catholicus videri et
in sede consistere. ’
Verum Cyrillus, antequam synodum haberet.
indeque Constantinopolim episcopos mitteret, jus-
serat Possidonium, sua: Ecclesiae diaconum, qui
Roma summi pontificis litteras attulerat, Hieroso-
lymam et Antiochiam proficisci, litterasque Coele-
stini ad utriusque civitatis antistites deferre. His
a summo pontifice docebantur de sententia in
Nestorium lata, simulque et abstrahebantu‘r a par-
tibus, quas amicitia suadere poterat: obstringe-
bantur etiam ad fidei causam defendendam, partim
metu, ne quid simile ipsis contingeret; partim
honoris sensu, ut qui vocarentur in societatem
negotii omnium ea tempestate maximi.
Quo tempore Cyrilli diaconus Antiochiam’ venit,
ratque forte apud Joannem Theodoretus cum aliis
quinque, Archelao Cmsareae Cappadociae, Apringio
Chalcidis, Heliade Zeugmatis, Meletio Neocaesaree,
et Macario Laodiceae episc0pis, quibuscum re ma-
turius deliberata, visum est, Joannis nomine scri-
bendum Nestorio, ut Θεοτὸκου confessione im-
pendentem capiti suo tempestatem averteret. Non
erit porro vanus conjector,‘ qui epistolam a Theo-
doreto scriptam putet ³⁸. Nam et de ipsius consilio'
dictata dicitur, et ipsius stylum refert, et affinis est
SCHULZII ΝΟΤᾹΞ. .
³⁸ Acta concilii Ephes.
³³. Palmam. Vid. Epist. Coalest. _ad_Ne_stor.
4

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.