PG 84, col. 108

a Cyrillo laesum putaret, et priores suas obiectiones
defensurus, θ virulentas scripsit adversus Cyrilli
responsionem reprehensiones, quarum fragmentum
refertur in libro Anastasii π, qui Dux uite dicitur.
IX. Atque hic primus fuit Theodoreti casus: cum
enim scriberet pro' amici causa, non 154 repre-
hendit tantum Cyrilli capita, propter speciem Apol-
linariani erroris, quod aliis quoque bonis contigit ;
sed caeco impetu in errores quatuor ipse abreptus
est, propter quos a quinta synodo damnatus est.
negavit beatam Virginem peperisse Verbum carnem
factum; cum secundum, naturas in Christo καθ’
ὑπόστασιν uniri ; cum quartum, unicam esse Chri-
sti ὐπόστασινς cum decimum, Deum dici posse
mortuum. lsta vero quatuor nemo catholicus fateri
abnuerit, nisi vel in crassis ignorantiae tenebris
versetur, vel ob pravum animi affectum veritati
repugnare velit : quorum alterum quis de Theodo-
reto senserit? alterum quis Catholici esse dixerit?
Χ. Fuit vero prorsus admirabile, virum singulari
Numinis dono datum; quem miracula eduxeram
in lucem; cujus parens non prius potuit esse
mater, quam sancta; quem homines stupende
sanctitatis foverunt sinu; qui septennis monaste-
rium ingressus est ; qui totus fuit in imitando Chry-
sostomo;iquem Theodotus Orientis lumen eccle-
siasticis moribus instituit; cujus eloquentiam An~
tiochia. alterum Orientalis imperii caput, non mi-
rata tantum est, sed stupuit ; qui episcopalis officii
nullam non implevit partem; qui decem myriades
hominum una in vicinia tinxit baptismo; qui infi-
nitos htereticos veritatem docuit, agrumque sibi a
Christo creditum non sudore tantum irrigavit, sed
etiam sanguine; quem Deus ipse Jacoho ascete
sanctissimo ostendit velut δίει-θεῖε domitorem,'in
heresin infeliciter decidisse, amico, qui sponte
ruebat, miserum attrahente. Sed non una haec vi-
detur ruina: occasio: hominem in praeceps rapuit
a natura, ut dictum est, animus excelsus, animo
ingenium par et praecellens, utrique aequalis vis
eloquentiae. Fecit excelsitas animi, ut humana
cuncta despiceret, praeter gloriam: praecellentia
ingenii, ut scientiis mentem praeter modum imple-
ret, et quasi inflaret : vis eloquentiae, ut Orientis
miraculum audiret, et quod humanum est, dicen-
tibus crederet.
Hanc indolem auxit magistrorum consuetudo
atque admiratio : cum doctrina enim imbibit utrius-
que mores: a Theodoro didicit paucos suspicere;
SCHULZII NOTAE.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.