PG 86, col. 1211

factitantibus, Abelum Deus ut justum acceptavit,
neglecto Caino. lshanc ob causam adversus Abelum
mmulatione concepta, tandem eum occidit. Cum
ergo Samaritani dicant, in hac vita compensari facta
cuju5vis , quid de Abelo dicere possumus , cujus ,
iustitia: Deus ipse testimonium perhibuit?Nimirum,
quod ad hanc vitam attinet, mala pro bonis recepit.
Unde manifesto patet, et immortalem esse animam,
et resurrectionem esse , statui debere : nam nisi
vita restaret, in qua suarum actionum ille fructum
capiet, nequaquam vir talis immerito fuisset in-
teremptus. Et hac quidem Samaritanorum est secta.
Sciendum vero, regem Assyriorum Nabuchodonoso-
rum, cum , regnante Sedecia. cum copiis Hierosolyma
venisset, Iudaeos in captivitatem abduxisse, atque in
Persidem transtulisse : quorum in numero Ananias,
Azarias, Misaelus, lezechielus et Esdras. Post annos
septuaginta, regnante Cyro, rursus Hierosolyma pro-
fecti sunt, cum Cyrus eis reditum propterea con-
cessisset. quod ei pleraque peripsum gerenda prae-
dixissent. llunc reditum descripsit Esdras; qui
cum Hierosolyma venisset, omnesque libros id
temporis, quo in captivitatem abducti fuerant, re-
perisset exustos : ex memoria depromptos illos 22
libros quos supra reccnsuimus, in litteras retulisse perhibetur. Haec considerare lihuit.
_ Hac_tertia Actione dividuntur tempora aurea. natiuitatenmtristi imperium‘Constantim'
- ref/luxerunt : enumerantur patres ecclesiastici, qui toto illo interstitio temporis floruerunt.
ACTIO 111.
Quoniam de Christianis dogmatibus habenda erit
oratio, necessarium est, temporum partitionem
quamdam institui, ut hinc cognoscamus, qui docto-
res, quae secta: fuerint; quarum qmelibet Patres se
priores admittit, posteriores rejicit. Temporum
igitur alia Christi nativitatem praecedunt, quorum
supra mentionem fecimus : alia Christum sequuntur.
florum post Christum temporum hrec est divisio:
partim a nativitate Christi ad imperium Constan-
tini pertinent, partim ab imperii Constantini
principio ad nostram memoriam. Rursus anni a
nativitate Christi usque ad imperium Constantini
triplices sunt. Nam ex eis alii numerantur a na.
tivitate. Christi usque ad-ipsius assumptionem ; alii
ah assumptione, de quibus apostolorum Acta per-
tractant; alii a periodo et obitu apostolorum, usque
ad principium imperii Constantini : de quibus hic
storici quidam ecclesiastici memoria: prodiderunt,
Eusebius Pamphili, et Thcodoritus; quorum scripta
necessario non recipimus. Nam extra apostolorum
Acta nihil horum ut admittamus. Patrum regulis
sancitum est. Anni vero ab initio Constantiniani
regni ad nostram aetatem usque, sic dividuntur :
alii a Constantini imperio numerantur, usque ad
initium coactae synodi Chalcedonensis : alii a coacta
Chalcedonensi synodo, ad nostra usque tempora.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.