PG 88, col. 661

velut mutus inter peregrinae lingua: gentes om-
nium intelligens moratur. Cum relicta patria
in solitudinem secedimus, non id domesticorum,
:vel locorum odio facimus : absit hoc a nobis
piaculum : sed inde fugimus 32 ut damnum nobis
illorum causa imminens evitemus. Quemadmo-
:dum aliis omnibus in rebus, ita in— hac quo-
Ique re Dominus nobis magister, et exemplum
exstitit. Videtur enim, et ipse saepe parentes
fsuos reliquisse. Nam cum ab quibusdam audi-
:ret, Mater tua et fratres tui quierunt te “, opti-
ξιηυε magister, et prmceptor noster extemplo
ξοάἰυιη absque odio [sine malo affectu] nobis ..
exemplo ostendit, quando dixit: Mater mea et
fratres mei sunt , qui faciunt voluntatem Patris
mei, qui est in caelis '9. Pater tuus sit, qui te
possit et velit ab onere peccatorum levare; ma-
ter tua luctus [compunctio] super peccatis , qui
animi sordes abstergat;frater, qui te ad rerum
caelestium cursum adjuvet, tecumque ut com-
milito laboret ac pugnet. Quaero tibi conjugem
nunquam separandum, assiduam mortis medita-
tionem. Nau’ tui cbarissimi sint perpetui gemi-
tus cordis, servus tuus sit corpus tuum. Amici
coalitum legiones, quae tibi, si familiares hic.
reddideris, in digressu animi a corpore, suppe-c
tias ibunt. ι Haec est generatio quaerentium
Dominum ⁸ο, ι desiderium caeli desiderium
exstinxit parentum. Qui jactat se utrumque
possidere, seipsum fallit, cum audiat reclaman-
tem : Nemo potest duobus dominis servire, et quae
sequuntur ³¹. Νοη veni, inquit, mittere pacem
iu terram (parentum erga Filios et fratres qui
servire mihi decreverunt), sed bellum et gladium ³¹,
ιιι separent cultores Dei ab amatoribus mundi,
terram a caelo, superbos ab submissis. De-
lectatur 33 enim Dominus hac dissensione et seces-
sione sua causa facta. Cave, cave, ne, omnibus
aquarum inundatione obrutis, rerum domestica-
rum desiderio tactus, et tractus simul illuvione
mundi involvaris. Non te parentum et amicorum
lacrymae moveant, ne olim asternum plores. Quando
illi te velut apum examina, imo vesparum, cinxe-
rint, tuique super te velut lessum et lamentationem
instituerint, extemplo animum pertinaciter ad mortis
meditationem, et labores transfer, ut laborem la-
bore, tanquam clavum clavo pellas. Pollicentur illi
domestici nostri (lmo alieni potius) nobis in speciem
aureos montes, omniaque se nobis grata praestatu—
ros, sed eo fine, uti nos ab optimo salutis cursu
praepediant, ac demum ad sua studia votaque per-
trahant. Secedendum autem nobis est in ea loca, qua:
m‘nus celebritatis, consolationis et gloria: habent :
’⁸ Matth. xu, i7. ’θ Ibid. 50. ³ο Psal. nun, 6.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.