PG 88, col. 959

Stultus est qui laudem humanam aucupatur, et
aliam non sperat.
Scholion 8.
Careamus ne mutuo alter ab altero in os beatus
praedicetur et praedicet : hoc enim est adulatorum
et ab malis geniis submissorum; illud levium, et
qui bona opera sua praedae exponunt. Primus est cor-
ruptor bonorum, nuntius quodammodo diaboli;
alter haeres inconsideratus, qui ultro labores suos
abalienat, uterque vero exitii mutui conscius.
Scholion 9.
Humilitatis perfectio in eo consistit, ut cum gau-
dio sustineas falsas accusationes.
Aliud Isauri.
Humilis reipsa injuria affectus non perturbatur,
neque factum suum defendit aut excusat cum la'sus
est; sed calumniam tanquam veritatem suscipit,
neque sollicitus est ut persuadeat aliis, quod ca-
lumniam sit passus, sed veniam precatur.
⁴ Scholion 10.
Tu quidem putas te humilitatem possidere, sed
neque teipsum accusatum ferre potes. Quando ergo
nosse desideras an vere de te submisse sentias, in
jam dictis te ipsum explora et proba.
Scholion 11.
Vana gloria est instrumentum et machina dia-
boli; quem tali modo et miracula edere nostis.
Aliud Pholii.
Quod quis desiderat, hoc et absens tanquam atl-
esset, imaginatur, ct voluntatem habet quasi cpiti-
cetn seu priesidem naturae.
Aliud ejusdem.
ille qui ex alienis calamitatibus occasionem Opes
rapiendi accipit, etsi videatur quibusdam inde be-
nigne facere, non ostendit ex iis quae praebet huma-
nitatem, sed ex iis quae! rapuit, odium et tyranni-
cam mentem.
Scholion η.
Illi quidem (eremitae) gloriantur sua cibi parci-
monia et frugalitate, caanobitae vero bonis operibus.
Scholion l5.
Avarus quidem res pauperum possidet : tu vero
cum haec ab illo accipis, 286 et rem tuam facis;
es iniquo illo iniquior, et avaro avarior.
Aliud. Quwstio.
Unde ergo fit ut multi ex avaris non male ha-
beant 2
Responsum.
Maxime vero patientur, pessimeque habebunt,
etsi non statim patiantur, et in prmsens poenas ellu-
gerint; tu tamen hoc magis time, quia majori sup-
plicio reservantur. Etsi ipsi omnino impune hic
tulerint, posteri tamen eorum sive haercdcs postea
luent ιιι-ς effugiunt vindictam.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.