PG 94, col. 1234

tas: quippe cum pauci hactenus fuerint illi. qui
cum rcges terra: regis caelestis imperio subesse,
regesque legibus obnoxios esse noverint, iniqua
ipsorum jussa contempsere.
2. Hoc itaque ceu principio quodam, sive fun-
damento, menti proposito, ut nimirum ecclesia-
stica, per quam salus paritur, institutio tenenda
sit, orationi campum aperui, quo veluti equus
recte frenis obtemperans, e carceribus dimissus
excurreret. Vere enim, ac ultra quam dici possit,
grave calamitosumque existimavi, Ecclesiam tot
fulgentem praerogativis, et sanctissimorum homi- -
num, majorum nostrorum sanctionibus ornatam,
ad egena elementa converti ⁸, illicque trepidare
timore, ubi non est timor '; si tanquam Dei veri
nescia, prolapsionem ad idolorum cultum subve-
reatur, sicque vel minimum a perfectione desci-
scat, ac quasi naevum quemdam durabilem, qui
inconcinnitate sua venustatem omnem maculet,
in formosissimi oris medio gestet. Neque vero
erroris parva nota est, veterem Ecclesiae discipli-
nam, consuetudine roboratam, convellere, majo-
resque nostros quocunque modo damnare; quo-
rum conversationem intuentes, imitari fidem
oportebat ‘.
ὅ. Primum igitur, ad vos verba facturus, om-
nipotentem Dominum efflagito, cui nuda aperta-
que sunt omnia; cui purum ac sincerum hacin
parte humilis sensus mei propositum patet, ut
mihi det sermonem in apertione oris, et mentis
mea: habenas propriis manibus tenendo, eam
ad seipsum trahat; quo in conspectu ipsius recto
tramite pergat, nec ad ea declinet, qua: sibi in
speciem vera videntur, aut esse sinistra noverit.
Dehinc precor universam Dei plebem, gentem
sanctam, regale sacerdotium, una cum bono ra-
tionalis gregis Christi pastore, qui summum in
semetipso Christi sacerdotium exprimit, ut libel-
lum huncce meum benevolo excipiant animo : ne
vel dignitatem quae in me perexigua est, respi-
ciant, vel verborum artem, qua egenus ego haud
satis polleo, sed sententiarum potius vim atten-
dant. Non enim in sermone, sed in virtute consi-
stit regnum caelorum". Non vincere, sed impu-
gnata: veritati opem ferre propositum mihi est,
virtutis manum subministrante bona voluntate.
Quamobrem substantis veritatis implorata 0pc,
hinc orationis principium ducam.
4. lllum novi qui citra mendacium dixit : 309
ι Dominus Deus tuus, Dominus unus est ⁸. ι Et:
› Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli ser-
⁸ Deut.
“Hebr. xm, 7. Ἰ Cor. ιι, 5.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.