PG 94, col. 1258

adjurat Ecclesia. Verum illi quidem daemones in—
vocant; hzec vero Deum contra daemones. Daemo-
nibus imagines consecrant gentiles, quas et deos
appellitant: nos autem Deo vero qui carnem
assumpsit, necnon Dei famulis et amicis, a
quibus daemonum caterva: ct cunei in_ fugam pel-
luntur. ’ ⁷ _
319 25. Quod si dicas divinum admirandum-
.que Epiphanium imaginibus palam interdixisse,
primum quidem illud responderim, libellum istum,
supposititiunt tictitiumque esse, quicum ab alio -
elaboratus sit alterius nomine inscriptus fuerit :
quod quidem multi ut patrarent in more habuerunt.
Secundo (1), quemadmodum beatum Athanasium
prohibuisse novimus, ne sanctorum corpora
capsis reconderentur, quin potius humo tegi prtu-
cepisse, eo quod absonum morem Egyptioruni,
qui mortuus suos terra non humabant, sed in lo-
ctulis et scimpodiis reclinabant, vellet abrogare.
Sic fortassis etiam magnus Epiphanius (si qui-
dem libelli hujus genuinus auctor est) ut talo
quid corrigeret, imagines faciendas non esse cen-
suerit. Quod enim Epiphanius hujus sententia!
non fuerit, ut illas penitus auferret, testis est
ipsamet Epiphanii Ecclesia, quae ad hanc nostram
usque aetatem imaginibus undequaque decoratur.
Tertio denique, quod a paucis et raro fit, vim le-
gis in Ecclesia non habet. Nam, ut Gregorio
Theologo placet °°, una hirundo non facit ver:
26. Hac itaque ratione depromptum ex Scri-
ptura et Patribn's locorum globum excipias: ita
quod, etsi Scriptura dicit: ι Simulacra gentium
argentum et aurum, opera manuum hominum "; ι
nequaquam tamen rebus inanimis, aut manuum
ope elaboratis adorationem adhiberi prohibeat,
sed daemonum duntaxat simulacris.
27. iam vero, quod angelos, homines et reges
quantumvis impios, prophetae adoraverlnt, lmo et
virgam, hoc jam probatum fuit. David praeterea
dicit : ι Adorate scabellum pedum ejus ". ι Isaias
autem ex persona Dei ait: ι Caelum mihi sedes
est, et terra scabellum pedum meorum ". ι Porro κ
cmlnm et terram creatas res esse nmini dubium
vult, nisi quod‘ pro locorum, temporum "et per.
nonarum discrimine, alia et'alia 'tuerit Ecclesia:
disciplina, atque semoto idololatrian: scandala sa—
lorarum imaginum venerationem rite Ecclesia pro-
’ποι-ιι.
ia verit.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.