PG 94, col. 1427

sumus compositi.At vero unam hypostasim compositam dico. Nam animata caro Domini per
:eipsarn non exstitit, nec propriam hypostasim habuit, nec per seipsam talis homo fuit, sed Dei
Verbi facta est, eumque sui hypostasim habuit. Quare confiteor et praedico, mente, corde ἐι ονε,
proprie et vere Dei genitricem esse sanctam Virginem Mariam, quae vere exsistentem ante saeuis
unigenitumque Dei Filium et natura Deum, ex seipse carnem factum, pepererit et generarit.
5. Ad haec, confiteor duplas esse naturales om-
nes ambarum ejus naturarum proprietates: puta
deitatis, esse increatum et sine principio, et hu-
manitatis creatum esse et initium habuisse; dei-
tatis, circumscriptum, visibile, tractabile non
esse; humanitatis, esse circumscriptum, tracta~
bile, et visibile: deitatis, non esse passibile;
passibile esse, humanitatis : divinam voluntatem
naturalem, et humanam voluntatem naturalem,
divinam Operationem naturalem et humanam ope-
rationem naturalem. Volebat enim operabaturque
uti Deus et consubstantialis Patri, opera divina
patrans, volebatque et operabatur humana tan-
quam homo nobisque consubstantialis, volendo,
operando, et patiendo quae naturae nostra: consen-
tanea sunt. Volebat et operabatur naturales et in-
culpatas naturae nostra; voluntates, non sententiae
contrarietate, sed proprietate naturarum. Non
enim voluntas naturalis hominis divine naturae
voluntati contraria est. Nam, volente De'o et ap-
probante, homo vult qua: naturalia sunt. Deus
quippe suapte voluntate haec nostrae natura: con-
cessit. Quae vero pro arbitrio nostro nostraque
voluptate adversus Dei legem peccando admittun-
tur. haec cum Del voluntati adversentur, arbitra-
ria et personalia sunt. Christus itaque, tanquam
Deus, divina sua voluntate, divinaque operatione
una cum Patre et Spiritu divinas res patrabat,
puta universi hujus conservationem gubernatio-
ncmque, et omnium salutem, et quaecunque ad
divinam voluntatem spectant: at vero, ut homo,
humana‘voluntate volebat, et operatione humana
agebat, quae naturalia sunt humanitatis; cujus-
modi sunt manducare, bibere, cernere, intelli-
gere, manum porrigere. ambulare, dormire, alia-
que ejusmodi omnia, juxta ac Patri placitum erat.
Volebat autem, etiam ut homo erat, salutem no-
stram. Voluntatem qua: per voluptatem, aut per
secretam obreptionem peccandi capax esset, non
suscepit. Peccatum siqtiidem non fecit, nec dolus
inventus est in ore ejus '. Nam divina hypostasis
cum esset, humana assumpta natura, naturali volun-
tate humanitatis utebatur, prout divinae voluntati
hypostasis suae allubescebat. Atque hoc pacto no-
vus Adam veterem salvum fecit; quippe qui per
omnia factus est ut homo obediens Deo et Patri
¹ Isa. mu. 9; l Pctr. Il, 2‘2.
VARUE LECTIONES.
ῐἹτ. παρείσδυσιν, obrcplionem, vel παρεισδύσαν, ουνερεηάο mhi-Nl!

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.