PG 95, col. 155

sonæ; quod ad angelos quidem et homines attinet.
Nam in sancta et individua Τrinitate, una est trium
personarum naturalis voluntas, una res quam na-
turaliter velint, bonum scilicet. Nec enim ⁶ quæ-
que persona peculiare aliquid quod velit, habet,
aut voluntatis motum proprium: sed una est trium
motio, unaque res quam velint. Quamobrem etiam
tres personæ, non tres dii sed unus Deus sunt :
unus, inquam, Deus cum suis virtutibus; non ἐa-
men compositus. Quælibet enim Deus perfectus
est, ac perfecta persona. Naturæ autem ex per-
sona compositio non fit. Est autem id prorsus no-
vum, nec ulli convenit præterquam Deo. Non sic
autem res habet in angelis et hominibus. Ut enim
una sit angelorum voluntas; ea, inquam, volendi
facultas naturalis ipsis Deo indita (quisque enim
angelorum vulr, ac similiter quivis homo), haud
tamen est unum angelorum omnium motus, sec
unus omnium hominum; sed suus cuique personæ
motus est; sua cuique proposita res quam velit.
Non enim eodem modo, neque idem volunt singuli
angeli et homines: sed hic bene, ille male; hic
istud, ille illud. Cumque unus movetur ac vult
non simul alter vult ac movetur. Quamobrem in
angelis et hominibus voluntatis facultas naturæ
tribuitur: ac similiter, velle. Omnes enim homines
comparati sunt ut velint et omnes volunt: non
tamen omnes comparati sunt, ut unum et idem
velint, aut idipsum volunt. In sancta enim Τrini-
tate tres personæ, aliæ aliis insunt, suntque Ver-
bum et Spiritus sanctus, Patris vvirtutes; ob eam-
que causam una est trium voluntatis motio; item-
que eadem res quam velint. Angeli autem atque
homines suam quisque divisam diremptamque hy-
postasim habent,tametsi ejusdem naturæ sunt , ob
eamque causam voluntatis facultas una, ac velle
unuo eis est, et naturale: tali autem modo, ac quid διαφόρως, καὶ ἄλλο, καὶ ἄλλο θέλοντες.
velle, liberum ac personale. Et eorum quidem una est natura voluntatis facultate prædita : multi autem
sunt qui volunt; diversa Illi ratione. atque aliud volentes, et aliud.
25. Quamobrem voluntas appetitio est, cum
animalis, tum rationalis. Quod si animalis, om-
nino etiam cum sensu conjuncta. Bruta siquidem
cum sensu appctunt; non tamen cum ratione et
libere. Sed homo, cum sit animal rationis parti-
ceps, quatenus quidem est animal, animalium
more et cum sensu appetit; quatenus autem ra-
hone præditus, cum ratione et libertate. Est ergo
voluntas appetitus naturalis, tum rationalis, tum
animalis, ex solis naturalibus pendens. Sunt au-
tem voluntates naturæ consentaneæ. Prima, divinæ
legi subd. Homo enim natura Dei servus est,
cique subjectus. Deinde quæ naturam aflciunt,
ut fames, sitis, somnus, et similia. Est vero hy-
⁶ Greg. orat. 13, 32.
VARIÆ LECTONES.
Iu N. cart. Τριάδος τῆς ὁμοουσίου καὶ ἀδιαιρέτου, μία.
poitulat. lta nostri codd. alii αὐτοῦ. Dasil. αὐτων, male. s Nostri et Colb. 1 τούτου τοῦ. Basil. τοῦτο
τό. r Nostri ct Colb. 1780 διαιρετήν; Colb. alter et Reg. ἰδιαίρετον.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.