PG 95, col. 91
intemperantior, cum non tanta vi ex natura eum
compellente agatur. Nam sane ille vere ignarus et
multo maxime habebitur lauriga] non qui effrenem
equum agere [aut continere] nescit, sed qui man-
suetum et obedientiorem sibi subdere non potest.
Et undequaque manifestum est, supervacaneum,
nec secundum naturam esse pecuniarum appeti-
tum; tanquam qui non a natura, sed ex prava
electione vim patiatur. ldeoque citra veniæ spem
peccat, qui ab eo libens volensque superatur.
Quapropter plane nos addiscere decet, non in
luxu tantum et corporum usu voluptatem sitam
ac præfinitam esse, sed in quocunque affectu (2)
dilecto. Ut vero affectus secundum trinam animæ
divisionem dignoscantur, hæc etiam quam brevis-
sime addere propter continentiam (3) opportunum
judicavimus.
De triplici parte animæ.
Anima itaque dividitur in tres partes: in eam
quæ ratione, et in eam quæ ira ducitur, et in eam
quæ voluptate alitur. Illius quæ ratione ducitur,
peccata sunt hæc : infidelitas, hæreses, stultitia,
blasphemia, ingratitudo, approbationes peccato-
rum ex ea parte quæ perturbationibus obnoxia est,
procedentium. At horum malorum sanatio et me-
dicina sine ulla hæsitatione fuerit, fides in Deum,
vera firmaque et recta dogmata, eloquiorum Spi-
ritus assidua editatio, pura et nunquam cessans
oratio, et erga Deum gratiarum actio.
De facultate irascente.
IHlius vero quæ ira ducitur, peccata sunt : crude-
litas, S12 odium, immisericordia, injuriarum
recordatio, invidentia et continua circa hæc me-
ditatio. IHorum sanatio et medicina, humanitas,
amor, placiditas, in fratres claritas, commisera-
tio, injuriarum tolerantia, et bonitas.
De facultate concupiscente.
Hlius quæ voluptate alitur, peccata sunt hæc :
gula, voracitas, ebrietas, fornicatio, adulterium,
impuritas, intemperantia, avaritia, inanis gloriæ
ambitio, necnon auri et argenti, et corporearum
voluptatum desiderium. Eorum vero sanatio ct
medicina, jejunium, continentia, labor, pauper-
tas, pecuniarum in pauperes distributio, im-
mortalium futurorum desiderium , regni Dei
appetentia, et ut in filios adoptemur concupi-
scentia.
Τradenda præterea est cognitio cogitationum
obnoxiarum perturhationibus, per quas omnia
peccata committuntur.
Cogitationes quæ malitiam includunt, sunt
octo. Prima est gulæ, secunda fornicationis,
tertia avaritiæ, quarta iræ, quinta tristitiæ,
sexta acediæ, septima inanis gloriæ, octava su-
perbiæ.
(2) Græc. habet τρόπῳ, clariori sensu, in quo-
eunque modo. Legit Allatius τόπῳ.