PG 96, col. 1332

cari et iurem furari et homicidam caedem facere,
mercede digni sunt hujusmodi , voluntatem enim
Dei fecerunt. lnvenientur quoque legislatores tui
mendaces. et libri tui falsi, quandoquidem man.
dant fornicatorem et furem excoriari , qui tamen
Dei voluntatem fecerunt : homicidam quoque in-
terfici , quem praemio cumulari oportebat, quippe
qui voluntatem Dei fecerit.
SARAC. Ait, quis format infantes in uteris mu-
lierum? istud porro objiciunt Saraceni adversus
nos tanquam argumentum invictissimum, quo
ostendere nituntur, Deum mali esse auctorem. Si
enim respondens dicas, Deum esse qui format
inl'antes in uteris mulierum , regeret Saracenus:
Ergo Deus cooperatur cum fornicatore et moecho.
CHRIST. igitur ad haac respondet : Nullo modo
invenio post primam hebdomadam qua mundus
factus est, Scripturam asscrentem, quod formet
Deus vel creet quidquam. Quod si ille non acquie-
scat circa hoc. ostendat (Christianus ι creaturam
vel figmentum quodcunque post primam hebdo-
madam a Deo esse nullatenus ostendi. Omnes
enim visibiles creaturae prima hebdomada ex-
stiterunt. Formavit enim Deus hominem prima
hebdomada ; eique mandavit ut gigneret et gigne-
retur, inquiens : ι Crescite et multiplicamini, et
replete terram ¹. ι Ει quoniam animalis erat homo
animale semen habens, in propria uxore sementis
germinabat. Quamobrem homo hominem gignit,
ut Scriptura dicit: ι Adam enim genuit Seth, et
Seth genuit Enos, et Euos genuit Kainan, et
Kainan genuit Malaleel , et Malaleel genuit Jaret ,
Jaret autem genuit Enoch ³. ι Porro non dixit: Et
Deus formavit Seth vel Enos, vel alium quem—
piam. Hinc.agnoscimus unum prorsus formatum
fuisse Adam a Deo : qui vero post illum sunt, ge-
nerantur et generant usque in praesens tempus,
atque hoc modo ex Dei beneficio mundus conserva-
tur. Quinimo etiam omnis herba et planta jussu
Dei ex eo tempore generat et generatur. Ait enim
Deus: ι Germinet terra herbam feni ³, ι atque
juxta praeceptum ejus germinavit omnem arborem,
et species quaslibet herba: vel plantm, in semet-
ipsa habet vim sementinam. Sementis porro cu-
jusvis plantae vel herba: animalis est; qua: rur-
sus in terram per se decidens, vel etiam ab alio
sata germinat, non formata a quoquam . sed pri-
ma: Dei jussioni morem gerens. Ecce ego , quem-
admodum antea dixeram , libero praaditus arbitrio
VARIA'I LECTIONES.
κτίσιν οίαντιναοῦν. Sin vero de hoc dubitas,
⁷δέ ἀποδειχθῆναι τοῦτο. at? δύναται. Leq.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.