PG 96, col. 1394

Ode ν. Domine Deus meus.
Romae praeses, et regii aerarii, petra fidei, firmum
catholica: Ecclesia: fundamentum, sacris celebretis
carminibus.
Usque septies, respondit tibi Christus petenti
quoties peccantibus in te dimittendum, Non dico
tibi usque septies, sed usque septuagies septies.
Honorabitis coram Domino. mors sanctorum ejus,
uti scriptum est; tua vero multohouorabilior, quia
divinae passionis vera imago.
Omnis sopor procul, a credentibus, et omnis
morbus pellebatur salutiferis tuis manibus, quas.
imponendo languidis, sanalias omnes, apostole.
Deiparw.— llumiliatam hominum naturam resti-
tuisti, Dei Genitrix, antiquo casu depressam erexi-
sti;. nam genuisti Christum, qui esaltat humiles.
Ode VI. Vomentem.
Fallacia signa maledicti Simonis, Petre, et vanas
virtutes prorsus avertisti, sicut sol tenebras et cali-
ginem fugat ; et multa prodigiain Deo fecisti.
Omnipotens Dei sapientia, tibi quoque, Petre.
facultatem dedit super scorpiones deambulandi
visibiles et invisibiles; quorum a venenata ma-
lignitate me liberes.
Ac'potius, Petre, speciosissimos pedes tuos.....
Reliqua desiderantur.
JOANNIS MONACH!
HYMNUS IN BEATUM GEORGIUM.
Primae uersuum (inerte sonant :_Georgii martyris
canto certamina. Laus Joannis.
Ode Ι. Sanus πλ. 4. Currus agitatorem.
Cruce campum mentis excoluisti, ibique in la,
crymis virtutes seminasti, nunc metis exsultatio,
nem; nam per martyrium, Georgi, messem parasti.
spiritualibus aeternisque fructibus refertam.
Media in impiorum tempestate immotus rest-it-isti,
vir celebrate, velut inconcussa petra,et velut turris
firmissima, ingenua cordis firmitate cruciatuum
fluctus eludisti.
Apparuisti velut leo fidus et justus; nam pravis
cupiditatibus regaliter dominatus es, tauquam leo
intrepidus stadium invadisti, hostesque terruisti
ceu miseras vulpes regio rugitu.
lmpotentem erroris fluxum cohibuisti, martyr;
nam ejus vim vehementem et turbidam, asperum-
que impetum, velut septum inconcussum, retro-
gredi coegisti.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.