PG 96, col. 715

requa dispensatione matrem suam effecit, cum rev
vera incarnatus esset, ac non nudam humanitatis
speciem objecissetl Videbant enim ut, par est
credere, angelorum classes, quae tuum e vita dis-
cessum exspectabant. Ο praeclarissimum excessum,
qui tibi hoc praestat ut ad Deum migres! Nam si
cum omnibus quoque Deo amatis hominibus hoc
η Dei munere concessum sit (nec enim quin conces-
sum sit, dubitamus); at infinitum Dei servorum ac
matris discrimen est. Ecquo igitur nomine, quod
in te peractum est mysterium, appellabimus? an
mortem? At‘quamvis sacratissima et felix anima Β
tua, ut fert natura: sors, a beatissimo et immaculato
corpore tuo disjungatur, ac corpus legitimae se-
|pulturze mandetur, non tamen in morte perseverat,
nec corruptione dissolvitur. Nam cujus in partu
virginitas incolumis mansit, eadem e vita mi-
grante, corpus ita conservatum est, ut non dissolu-
tum, sed in melius diviniusque tabernaculum mu-
tatum sit, quod non jam morte interrumpatur, sed
in infinita saeculorum saecula perduret. Quemadmo-
dum cnim sol istc splendidissima perenuique luce
przeditus, tametsi, cum a lunari tantisper corpore
‘obtegitur, modo quodam deficere, et caligine obrui,
et fulgorem cum tenebris mutare videatur, non
tamen luce sua destituitur, verum sui luminis fon-
tem perpetuo scaturientem habet, quinimo ipse
luminis f'ons est indeficiens, velut ab ejus conditore
Deo constitutum fuit : sic tu quoque fons veri lu-
minis, et inexhaustus ipsiusmet vitae thesaurus,
uberrimaqne benedictionis scaturigo, quae cuncta
nobis bona conciliasti et attulisti, etsi ad tempus
aliquod corporeo modo morte obtegeris; attamen
immensi luminis, immortalisque vim, ac verae
Tf‘elicitatis puros et inexhaustos latices, gratiae flu-
mina, sanationum fontes, perennemque benedi-
_ctinnent fundis. Tu enim es sicut malus in lignis
silvae; et fructus tuus dulcis gutturi fidelium ⁵³.
Quamobrem sacrum transitum tuum minimc mortem
"appellabimus, sed somnum et migrationem, vel, ut
'aptiori voce utar, praesentiam ad Deum : excedens ιι)
enim e corpore, praesens exsistis ad potiora ⁸⁸.
ii. Te cum angelis archangeli transvexerunt :
ascensum tuum impuri spiritus exhorruerunt. Tuo
transitu aer benedicitur, aetheri sanctitas conci-
iiatur. Animam tuatn ccelum gaudens excipit, tibi
,cum sacris canticis, et laetae solemnitatis ritu, coe—
ilestes Virtutes obviam prodeunt, his similibusve
,vocibus utentes: Quae est ista qua: ascendit dealbata,
'cxoriens ut aurora,pulchra ut luna, electa ut sol ⁸⁷.
Onam pulchra, quam suavis facta es! tu flos campi,
Ι ⁵⁸ (λῖηέὶνν ⁷ο ⁸⁸ ¹¹ εοΐο νο 8. ⁵⁷ Cant. Vh: 9.
is!) ιι. ἐκεινης exasan
μδ) ιι,ᾳειςεεινρμιιμιρεζ -

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.