PG 96, col. 722

Dominum? sulficit certe iis qui tui memoriam pie:
recolunt., pretiosissimum recordationis tuae do- τ
num :quippe quat ejusmodi lmtitiam pariat, quas α
nemine auferatur. Qua enim Voluptate, quibus bo-
nis non impletur, qui mentem suam sanctissimae
recordationis tuae promptuarium fecit? Habes grati
animi argumentum, hasce sermonum nostrorum
primitias, pauperisque nostri animi delibationem,
qui amore tuo incitatus imbecillitatis sua: oblitus
est. Tn vero propensum desiderium benigne suscipe,
cum exploratum habeas, eam viribus nostris esse
superiorem. Tu itaque, bona Domina, boni Domini
parens, nos velim inspicias, resque nostras arbi-
trio tuo regas ac modereris; fwdissimarum nostra-
rum afl‘ectionum impetum comprimes, ut, composi—.
tis 868 fluctibus, nos ad tranquillum divina: vo-
luntatis portum dirigas, ac futura beatitudine do—
nes; illa, inquam, dulci Dei Verbi incarnati per.
ejus conspectum illuminatione; cum quo Patri
gloria, honor, imperium, majestas et magnificen-
IX.
Ejusdem sermo secundus in gloriosam dormitionem
ignotissima: Dei Genitricis’ ac perpetua virginis
amt-
arm-
1. Etsi nemo mortalium est, qui sacrosanctum
Dei Genitricis ex hac vita discessum pro dignitate
laudare queat, nec si sexcentas linguas totidemque
ora habeat : imo nec si omnes hominum toto orbe
dispersorum linguae in unum coeant, dignas ejus
laudes exsequi possint (ipsa quippe encomiormn
omnium leges superat), attamen, quia Deo acce-
ptum est quod pro virili nostra lit, atque ex amore,
et studio, probaque voluntate oli‘ertur, grataque
Dei matri ea accidunt, quae Filio grata et accepta
sunt, vestris, optimi ac Deo charissimi pastores,
imperiis obtemperantes, eam iterum laudare ag—
grediamur, Verbi illius opem implorantes, quod
carnem ex ipsa suscepit, et os omne implet quod
ad ipsum aperitur, quod tandem solum ei orna-
mento, illustrissimoque encomio fuit. Qua quidem
in re hoc nobis est exploratum, quod cum eam
laudare incipimus, debitum munus persolvamus,
eoque persoluto, debitores denuo esse incipiamus;
ita ut debitum et semper incipiat, et semper
exsolvatur. Mihi porro propitia sit, quam laudan-
dam suscepimus, qure creata omnia supcrat, oinni-
busque conditis rebus dominatur, velut mater Dei,
qui creator opifexque est, et universis imperat. Vos
vero etiam, o cretus divinorum sermonum audien-
dorum avide, ignoscite velim mihi, promptumque
animum meum ita suscipite, ac desiderio applaus-
dite, ut imbecillitatis mea: interim vos misereat.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.