PG 96, col. 871

ttlla intermissione vellicans, mentem, qua: mei prin-
cipatum tenet, ad id quod melius erat, eligendum
excitabat. Caeterum lex peccati, cum mentis meae lege pugnans, ac velut quibusdam compedibus me
vinciens, per afl'ectum erga res prmsentes captivum tenebat.
Cum autem Salvatoris nostri benignitati ac bonitati
me ex hac acerba captivitate vindicare placuit, atque
ipse menti mea: ad superandam peccati legem robur
addidit, oculosque meos aperuit, ut mali ac boni de-
lectum haberem; tum scilicet, tum, inquam, ani-
madverti ac vidi, praesentia omnia vanitatem et affli-
ctionem spiritus esse (Eccli. ι), quemadmodum etiam
sapientissimus Salomon quodam loco dixit. Tum
peccati velamen e corde meo sublatum est, atque
obscuritas ea quae ex corporis crassitie animo meo
incumbebat discussa et dissipata , atque cujusnatn
rei causa procreatus sum agnovi; mibique facien-
dum esse ut per mandatorum observationem ad sum-
mum illum rerum omnium eflectorem ascendam.
Quapmpter relictis omnibus rebus, eum secutus sum.
Gratiasque Deo per Jesum Christum Dominum no-
strum ago, quod me ex luto et lateritio labore, ac
crudeli et pestifero tenebrarum hujus saeculi prin-
cipe liberarit, viamque mihi compendiariam et pro-
clivetn ostenderit, per quam in hoc fictili corpore
angelicam vita: rationein amplexari possim. Cujus
adipiscenda: Studio, arctam hanc et angustam viam
ingrediendatn mihi duxi (Matth. vn), sic videlicet
animo constitutus, ut prmsentium rerum vanitatem
atque instabilem earum jactationem et conversionem
vehementer improbem, neque adduci possim ut cre-
dam aliud quidquam praeter id quod vere bonum est
bonum appellandum esse. Α quo tu, ο rex. misere
te abrupisti ac sejunxisti. anue de causa nos etiam
a te disjuncti ac distracti sumus, quoniam tu in per-
spicuum et indubitatum exitium ruis, ac nos in idem
' periculum praecipites ferri cogis. Nam quandiu in Sola
mundi militia censebamur, nullam ot‘iimi partem
(55) Β, δεσμὸν μέν. Ιιι vocula μὲν saepius librarii
σεῖ. ltii_sc_nsu μὲν caret, pt-trqnoest optime μᾶλλο·
(56) Epist. ald lio‘m. χιι, Ξ Βλέπω ’δὲ ἕτερον νόι
μου καὶ αἰχμαλωτίζοντάμε τῷ νόμῳ τῆς ἁμαρτίας.
νοός
Ριιιιιιιειιυιι setttel, εὐδόκησεν ό Θέόςίιιιιὲίιὼ
(58) Psal. sxt, 17 : putat δὲ κατενόησαν κα). ἐπεὶ
έὸλεπον. Cf. lsa. th, 16.
(59) Eri-le. ι, ιι.
(40) lfaulus, lilpistola secunda ad Cor. ιιι, 15 : ll
ἐπιστρέψῃ πρὸς Ιξύριον, περιαιρεῖται τὸ κάλυμμα.
(41) Epist. ad ἣρω.. vlt, ;“τίς με μαῖαι· ὲκ
διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ Κυρίου ἡμῶν.
,(4ῼ)ἰξιξειιειτιιι ad Exodft, ME Κατωδύνων αύτῶν
τῇ πλινθείᾳ.
"(45) liespecttt ad Pauliverha Ephes. VI, 12 : Πρὸς
qum est lectio vulgatior. Barnabas, epist.
hujus sinenti [totcélathItt : ι ubi vide Menand. pag. 85, llinc intelligo Cotnmndianuin lustr. §59: ι Μλι
tronas vis esse, Christiana, ut szeculi ilomnas. ι Domita: saeculi sunt femina- lupanze, zabttlicre.
Corpus όστράκινον potuit dicere ex metaphor.
(45) Matth. vtth : cl'. ‘pag. Ι, ιι. 5.
(Mf) Eccita. Att, Ξῖ Τῷ γέλωτι εἶπα, περιφοράν.
ςιηβ, ἐλείπωμεν. ttnrsus οιιιιδὶι librarius negligens praepositionem compositi. Lucianus Asin. ιιι
εὐθὺς ἐδίωκον · malim κατεδίωκον codicis 1510.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.