PG 98, col. 1190

in synodo nullae dividiae de religionis negotio, nulli
haeretici, quorum impetus nefarii contnnderentur.
Delbze tantum EtleSSiB. Theodori MopsueStim, et
Theodoreti Cyri episcoporum orthodoxia disputa-
tum: ad haec de Origene, Didymo, Evagrio actum,
qui uno omnium Patrum conflatu damnati. Unum
prae omnibus testem audiamus Gregorium P. Μ.
cognomento Magnum (praetereo ipsius synodi acta, η
unde et illud liqueat) haec 301 ad Constantinum
Mediolanensetn episcopum scribentem lib. tu, epist.
57: Quod autent scripsistis, quod epistolam .meam
regina: Theodolindte transmittere minime uoluistis
pro eo quod quinta synodus in ea nominabatur, si
eam exinde scandalizari posse credidistis, recte fa-
ctum est, ut minime transmitteretis. Unde nunc ista
facimus, ut vobis placuit, ut quatuor synodos tan-
tummodo lnudaremus :‘de illa autem synodo, quas
postmodum Constantinopoli facta est. quae a multis
quinta nominatur, scire eos volo, quia nihil contra
sanctissimas synodos constituerit, vel senserit, quip-
pe quia in ea de personis tantummodo, non autem
de fide aliquid jussum est; et de his personis, de
quibus in Chalcedonensi synodo nihil continetur; sed
post expressas synodos, seu Canones facta contentio,
et extrema actio de personis ventilata est. Si tantum
igitur in ν synodo oecumenica actum, tttrutn proe
srribendi necne forent lbas epistolae ad Marim Per-
sam auctor, tum Theodorus, cujus exstabant dispu-
tationes adversus Eunomium et Apollinarem,
Nestorianismo laborantes, postremo Theodoretus,
qui 12 capitibus Ephesium fidei. a Cyrillo Alexan-
drino episeopo conscriptis stigmata inussit, si Ori-
genes, Didymus, Evagrius, dissentiente nemine.
anathematismis perculsi, quorsum illud, Gregorium
spumantes audaciam hmreticos compressisse, iis-
que tandem pudorem imposuisse, si quidem synodo v
mCumeniea: interfuerit? nulla illic eum haereticis
gesta res, sed de haereticis Origene, Didyme, Eva-
grio, sed de tribus episcopis, quorum ut impia do-
ctrina, ita memoria incertum, damnandane, an
obscrvanda, quandoquidem pie, inque ecclesiastica
consoeiatione decesserant. Unum hoc in certamen
veniebat; nam nulli dubium e Pntribus in conci-
lium cooptat'ts, quin qua: lbas in epistola, Theo-
dorus, atque Tlieodoretus in hypomnematis suis
adversus Eunomium, Apollinarem, Cyrillum etfu-
tierint, putidam haeresim olerent. Fateor quidem
non sipe consilio, hoc est vaferrimo, scelestuque,
Camarinam illam ab Accphalis motam; eo enim
spectabant, ut devotis eorum episcoporum manibus
Chalcedonensis synodi auctoritas elevaretur, eoque
tutius teterrimae blasphemiae evomerent: sed enim
in concilio nulli in mentem venit vel in controver-
siam vocare Cltalcedonensium Patrum doctrinam,
vel lbae, Theodori et Theodoreti errores vindirarc:

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.