PG 99, col. 859

tio. Dixit itaque ille ecclesiae frater : Surgo. disce-
do, orate pro me. At frater peregrinus, non inventa
cum Seue colloquendi libertate, dixit fratri : Venio
et ego tecum. Et egressi sunt simul. Rogavit porro
ipsum peregrinus dicens: Duc me ad abbatem
Moysen, ex latronibus conversum (59). Ad quem
postquam venissent, suscepit ipsum cum gaudio,
et exhibitis hospitalitatis oflieiis dimisit. Tum is
qui alium duxerat, sic iniit: Ecce, adduxi te ad
[Arseniutn] monachum extraneum, et ad [Egy-
ptium : uter magis placuit tibi? Cui frater τ [Egy-
ptins placuit mihi Patrum aliquis, his auditis, ora-
vit Dcum, dicens : Domine, rem hanc mihiostende.
Iste enim fugit propter nomen tuum, ille vero in
ulnas accipit propter nomen tuum. Et ostensa: illi
sunt dua: naves magna! ; et in una quidem con-
templatur abbatem Arsenium et spiritum Dei navi-
gantes in quiete; et abbas Moyses et angeli Dei na-
vigabant in altera, favorum mellis particulas in os
ejus inserentes (60). Sic ille secedens virorum ac—
cessui indulgebat aliquantulum; mulierqu vero
ne vel tantillum quidem : totus quippe erat asper.
et a liberiore sermone alienus, amore Dei occupa—
batur.
12. Mulier itaque quadam senatoria Romana
Canopum Alexandria: devenit, dives valde ac ti-
mens Deum, sanctmn Arsenium videre desiderans.
Excepit illam Theophilus archiepiscopus; quem
rogavit, persuaderet Seni, ut se admitteret. Et
postquam ad eum venisset arcltiepiscOpus, rogmil
ut eam admitteret. Senex vero colloquium ipsi
recusavit. Quibus rebus ei denuntiatis, jubet sterni
iumenta sua, dicens : Confido Deo fore ιιι videant
ipsum : neque enim veni visura hominem (multi
enim hominessunt in civitate nostra), sed prophe-
tam visura veni. thue ad cellam Senis pervenit;
extra illam, Deo ita disponente, vacabat Senex :
quem conspicata, procidit ad pedes ejus; erexitque
illam cum ira ε, his dictis in eam intendens : Si
faciem meam videre vis; en, vide. llla vero prie
verecundia faciem ipsius contemplata non fuit
Tum Sanctus: Nonne opera mea audisti? Necesse
erat illa considerare. Quomodo autem tam ma-
gnam navigationem instituere ausa es ? An ignoras,
quod mulier sis, et quod nunquam debeas prodire?
Num forte huc venisti, ut abeas Romam, et dicas
mulieribus: Vidi Arsenium; ac pervium faciant
mare mulieres ad me ventitantes? Respondit illa :
Si Domino placuerit, neminem huc venire permit-
ε Vit. PP. ε Cum festinatione; cum indignatione. ι ἀ Cotel. φιλοφρονήσεις αὺτούς.
ί Cotel. ἕνα.
(59) De Mogse c latrone converso agit (30min.
ita. num. 2 .
ωιτν( num. 28.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.