PL 1, col. 1308
De cultu feminarum (Tertullianus), J. P. Migne
In English: On the Apparel of Women 1.3 · On the Apparel of Women 1.4
in praedicationis delegatione successisse, vel quia
et alias non tacuisset tam de Dei conservatoris sui
dispositione, quam de ipsa domus suae gloria. Hoc
si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem
scripturae illius tueretur. Perinde potuit abolefactam
eam violentia cataclysmi, in spiritu rursus
reformare: quemadmodum et Hierosolymis Babylonia
expugnatione deletis, omne instrumentum judaicae litteraturae
per Esdram constat restauratum. Sed cum
Enoch eadem scriptura etiam de Domino praedicarit,
a nobis quidem nihil omnino rejiciendum est, quod
pertinet ad nos. Et legimus [(II Tim., III, 16)] , omnem
Scripturam aedificationi habilem divinitus inspirari.
A Judaeis potest jam videri propterea rejecta,
sicut et caetera fere quae Christum sonant. Nec utique
mirum hoc, si scripturas aliquas non receperunt de
eo locutas, quem et ipsum coram loquentem non erant
recepturi. Eo accedit, quod Enoch apud Judam
Apostolum testimonium possidet [(Ep. Jud., v. 14)] .
CAPUT IV.
Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis,
de exitu auctorum. Nihil angelis illis
imputetur, praeter repudium coeli, et matrimonium
carnis. Rerum ipsarum qualitates examinemus,
ut consilia quoque concupiscentiae earum deprehendamus.