PL 10, col. 534

Liber de synodis seu fide orientalium (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

81.
Epistola Sirmium delata de homousii et homoeusii
expositione. Homousion ob nativitatem male respuitur. --Epistolam,
quam a vobis de homousii et
de homoeusii expositione apud Sirmium Valens
et Ursacius et Germinius poposcerunt legi, intelligo
in quibusdam non minus 509 circumspectam
esse, quam liberam. Et ipsa homousii et homoeusii
demonstratio nihil reliquit difficultatis. Et quidem
de homoeusio, quod est similis essentiae, commune
judicium est. De homousio vero, quod est unius essentiae,
tractantes, primum idcirco respuendum pronuntiastis,
quia per verbi hujus enuntiationem substantia
prior intelligeretur, quam duo inter se partiti
essent. Intelligo vitium in intelligentia. Et profanus
hic sensus est, et communi judicio ab Ecclesia respuendus.

Secundo quoque id addidistis, quod patres
nostri, cum Paulus Samosateus haereticus pronuntiatus
est, etiam homousion repudiaverint: quia per
hanc unius essentiae nuncupationem solitarium atque
unicum sibi esse Patrem et Filium praedicabat. Et
hoc sane nunc quoque profanissimum Ecclesia recognoscit,
Patrem et Filium in his nominum professionibus
ad unionis ac singularis solitudinem negata
personarum proprietate revocare. Tertio etiam haec
causa improbandi homousii commemorata a vobis
est: quia in synodo, quae apud Nicaeam fuit, coacti
patres nostri propter eos qui creaturam Filium dicebant,
nomen homousii indidissent: quod non recipiendum
idcirco sit, quia nusquam scriptum reperiretur.
Quod a vobis dictum satis miror. Si enim homousion

propter novitatem repudiandum sit; vereor
ne et homoeusion periclitetur, quia nusquam
scriptum reperiatur.
82.
Quo sensu judicio communi damnetur. --Sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.