PL 10, col. 636

Fragmenta ex opere historico (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

dicebat, intus se fuisse quando super ventum
fecit Macharius, interrogatus dicebat, famosissimum
illum Scyrum infirmantem in ecclesia (ἐν κελλίῳ)
jacuisse: ut ex hoc appareat, ex toto mysterium
non fuisse celebratum, eo quod catechumeni
intus fuerint, sed male habentes jacuerint. Nam
et ipse totius malitiae Scyrus commentator, exussisse
Athanasium quemdam de divinis Scripturis librum
dicebat. Ad hoc convictus confiteri coepit, infirmatum
se fuisse quando Macharius praesens fuit; ut ex
hoc etiam falsum testem illum esse appareret.
Denique falsitatis praemium eidem Scyro honorem
( Graec. ὄνομα, nomen) episcopatus dederunt, homini
qui neque 626 presbyter quidem fuit. Venientes
enim duo presbyteri nunc ad concilium (qui eo temporis

cum Melitio fuerant, postmodum ab Alexandro
episcopo Alexandriae beatae memoriae viro suscepti
sunt, nunc cum Athanasio agunt), testati sunt
nusquam omnino istum Melitii fuisse presbyterum,
neque omnino habuisse eum Melitium in eodem
loco, apud Mareotem, ecclesiam, nec ministrum:
quem tamen nunc velut episcopum illum secum adduxerunt,
qui ante nec presbyter fuit: ut nomine episcopatus
videantur falsitatem suam tegere apud audientes.
6.
Marcellus et Asclepas irreprehensibiles. --Lectus
autem est et liber, quem conscripsit frater et
coepiscopus noster Marcellus: et inventa est Eusebii
et qui cum ipso fuerant exquisita malitia. Quae
enim ut proponens Marcellus posuit, haec eadem
quasi jam comprobans proferret, adsimularunt.

Lecta sunt ergo quae sequebantur, lecta etiam quae
anteposita erant quaestioni; et recta fides ejus inventa
est. Neque enim a sancta Virgine Maria, sicut
ipsi confingebant, initium dabat Deo Verbo; neque
finem habere regnum ejus, sed regnum ejus sine
principio ac sine fine esse conscripsit. Sed Asclepius
coepiscopus noster acta protulit, quae confecta sunt
apud Antiochiam praesentibus adversariis et Eusebio
ex Caesarea, et ex sententiis judicatum episcopum
ostendisse esse inreprehensibilem.
7.
Eusebianorum scelera, nomina et artes. --Merito

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.