PL 10, col. 656

Fragmenta ex opere historico (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

primogenitus omnis creaturae: quia in ipso constituta
sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia,
sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive
Potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et
ipse est ante omnes [(Coloss. I, 15, 16)]
. Imago ergo
Dei invisibilis ex nihilo ordo est, et coepit a tempore?
Aut quia primogenitus omnis creaturae est, ordo quidem
in eo connexae incognitae creationis exprimitur,
sed non sequitur primogenitum omnis creaturae?
Quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in
terra, id est, in ipso universorum elementorum visibilium
et invisibilium condita et constituta materia
est; et idcirco omnia per ipsum et in ipso: idcirco
primogenitus omnis creaturae, quia in eodem, jam a
principio, omnium quae effecturus erat, omnia generationum
645
initia constiterunt. Atque non ita
in ordine creaturarum, quae in ordine constitutae
sunt, primus in numero est: sed ipse imago Dei invisibilis,
manens per virtutem efficiendi semper in
ipso, se primogenitum habuerit eorum, quae per ipsum
in coelo et in terra visibilia et invisibilia crearentur
exstantia.
31.
Trinitas qui dispar inducatur. -- « Quin etiam
haud dissimilis, in Trinitatis nuncupatione, falsitatis
eorum contextus est. Ubi enim a diversis substantiis
Filium a Patre, impio et maledico ore disciderint,
et in separatis duobus assistat auctoritas,
tertia dinumeratur in Spiritu: et cum fit Pater
in Filio et Filius in Patre, et Spiritus sanctus accipiat
ex utroque; in eo, quod Spiritus exprimitur sanctae

hujus inviolabilis unitas [( f. add. Trinitatis)] , haeretica
parte parturiat Trinitas pronuntiat [( f. pronunciata)]
dissidium.
32.
Nicaenus tractatus quam accuratus. -- « Sed diligens
Nicaeni tractatus perfectusque sermo artissimo
veritatis praescripto, omnia haereticorum ingenia
conclusit, ita ponens: Credimus in unum Deum patrem,
et in unum filium ejus Jesum Christum. Unum
ambo, et uterque unum, et in personali nomine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.