PL 100, col. 209
Epistolae (Alcuinus), J. P. Migne
Isaiae prophetae elogium: Omnes sitientes venite
ad aquas: et qui non habetis argentum, properate,
emite, et comedite: Venite, emite, absque argento, et
absque ulla commutatione vinum et lac [(Isa. LV, 1)]
.
Haec sunt quae vestra nobilissima intentio non
ignorat, quomodo per omnes sanctae Scripturae paginas
exhortamur ad sapientiam discendam. Nil esse
ad beatam vitam sublimius adipiscendam, nil ad
exercitium jucundius, nil contra vitia fortius, nil in
omni dignitate laudabilius; etiam et secundum philosophorum
dicta nil ad regendum populum necessarius,
nil ad componendam in optimos mores vitam
melius, quam sapientiae decus, et disciplinae laus et
eruditionis efficacia. Unde et de laude illius sapientissimus
exclamat [ Al., explanat] Salomon: Melior
est sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile
ei non potest comparari. Haec est quae humiles
exaltat, quae sublimes honorat. Per illam reges regnant,
et legum conditores justa decernunt. Per illam principes
imperant et potentes decernunt justitiam. Beati
qui custodiunt vias ejus, et beati qui vigilant ad fores
illius quotidie [(Prov. VIII, 11 seqq.)]
. Ad hanc omni
studio discendam et quotidiano exercitio possidendam
exhortare, domne rex, juvenes quosque in palatio
excellentiae vestrae, quatenus in ea proficiant aetate
florida, ut ad honorem canitiem suam perducere
digni habeantur, et per eam ad perpetuam valeant
pervenire beatitudinem. Ego vero, secundum modum
ingenioli mei, apud servos vestros in his partibus seminare
sapientiae grana segnes [ Al., segnis] non ero,
memor illius sententiae: Mane semina semen tuum,
et vespere non cesset manus tua; quia nescis quid
magis oriatur, hoc an illud. Et si utraque simul, melius
est [(Eccle. XI, 6)]
.
Mane [ Al., Multa] florentibus per aetatem studiis
seminavi in Britannia. Nunc vero frigescente sanguine
quasi vespere in Francia seminare non cesso. Utraque
enim, Dei gratia donante, oriri optans. Mihi fracto
corpore solatio est sententia sancti Hieronymi,
qui ait in epistola [(Epist. 52)] ad Nepotianum: « Omnes
pene 54 virtutes corporis mutantur in senibus, et
crescente sola sapientia decrescunt caetera. » Et post
paululum: « Senectus vero eorum qui adolescentiam